188 De munere pastorali prov. Herceg. ab a. 1844 usque hodie civilem constitutionem, 287 non multum postea separatio in regimine quoque ecclesiastico Ecclesiae Catholicae seque-tur. Ad hujus divisionis accelerationem maxime contulit supra enarrata controversia episcopi Barisic cum Franciscanis. Fratres ex Hercegovina oriundi a. 1844 facultatem novum conventum in ipsa Hercegovina, primum post illos des-tructos saec. XVI, erigere obtinuerunt.288 Die 24 Septem-bris a. 1847 in Bosna restituta fuit provincia regularis sed absque Hercegovina, quae adhuc siib potestate episcopi Barisic Vdcarii Apostolici, remansit. Ipse enim a. 1846 resigna-vit honorem et potestatem in Bosnam ac retinuit pro se Her-cegovinam, quae nunc erecta est in Vicariatum Apostolicum specialem, ac imsimul erat Visitator Apostolious Franciscano-rum, qui se a Bosna separarunt.289 Anno deinde 1852 decreto S. C. de Propaganda fide in Hercegovina formata est nova custodia provincialis seu regiminis, cum omnibus ju-ribus et officiis provinciae. Hoc momento cessavit regimen episcopi Barisic qua Visitatoris Apostolici.290 Eodem hoc decreto ordinatae sunt relatiomes inter Cu-stodiam et episcopum relate ad curam animarum. Initio e-piscopus volebat et hic, sicut prius in Bosna quaerebat, in regiimen Custodiae intrare ut primus definitor natus cum voce consultiva et deliberativa, sicque illa Custodia nonnisi missio ad instar exterarum missionum facta fuisset.291 Sed Franciscanis renitentibus hujusmodi ingerentiis S. Congre-giitio cessit et ita totum regimen ordinatum fuit sicut in Bosna erat, solumimodo concessum fuit privilegium Vicario Apostolico assistendi electioni Custodis cum voce consultiva tantum. 292 Anno autem 1892 die 27 aprilis Custodia Herce- 288 Schematismus almae iprovinoiae missionariae O. F. M. in Hercegovina 1933, Sairajevi 1933, 20. Hic impressa sunt documenta officialia erecti-onis custodiae (postea provinciae) Hercegovinae ejusque organisationis juri-dicae relate ad Vicarium iAlpois.tolicum in materia curam animarum concernente. Ideo hic ex ipso fontes allegamus. 280 J e 1 e n i c , Izvoni, 161—162. 290 Schematismus iprovinciae Hercegovinae, 1933, 21 sqq. 291 Glavas, Spomenica, 49 sq. et nota 2. 292 Schematismus provinciae Hercegovinae, 1933, 23.; Glavaä, Spomenica, 49 sqq.