148 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie c) De crescente numero et natura parochiarum. De parochiarum statu, crescente numero, modo erecti-onis ac fundationis plura conscribi possent, sed hic solum-modo momenta principaliora proferre satius esse duximus. Loquimur videlicet de parochiis tempore Vicariorum Apo-stolicorum, nam de natura illarum tempore episcoporum ordinariiorum nemini dubium est.151 Videbimus igitur nume-rum progressivum parochiarum, eorum naturam juridicam — sintne missionariae stationes, an veri nominis parochiae; necnon modum in earumdem erectione. Ex relatione J. de Vietri, commissarii visitatoris pro-vinciae Bosnae Argentinae, de a. 1708 colligimus in Bosna et Hercegovina tunc 20 parochias fuisse,152 dum primus Vicarius Apostolicus pro iisdem in sua prima canonica visitatione a. 1737 solum de 13 parochiis cum 177 pagis loquitur. 133 Anno autem 1741—1744 in relatione novi Vica-rii Apostolici episcopi Dragicevic jam 31 parochias, aliquot cappellanias locales et 390 viicos roperimus.154 Anno vero 1761 cathalogus officialis parochiarum sub respectivis con-ventibus a S. Congregatione confirmatus enumerai 33 parochias, qui numerus usque ad a. 1801 occurrit.155 Hoc anno episcopus fr. Gregorius Ilijic 5 cappellanias locales ad gradum parochiarum localium erexit.156 Idem fecit a. 1803 cum cappellanda locali Kioratje.157 Sub episcopo Miletic numerus parochiarum auctuis est ad 40, ac 12 cappellanias lo- 151 Vide supra p. 97—103. 152 Batinió, Nijekoiliko ipriloga, Starine, XVII (1885) 91 ss. 153 Jelenic, Spomemioi, 64. Eipiscopus iDelivic numerat tantum 13 parochias. Forsitan ita scribit, quia non habebant sufficientem numerum pa-rochorum ad providendum omnibus parochiis vel ¡solum numerum parochiarum, quas visitavit, exhibet, nam incredibile est tam brevi intervallo inter a. 1737 et 1741 numerum parochiarum a 13 ad 31 excrevisse. 154 Jeleinic, ¡Spomemiicd, Monumenta, 1, 109. 155 Are hi vum Prop., Gong. Part. — Bosna othomana, 1760, 126, f. 99v—104r; cfr. etiam J eleni 6, Iizvori, 91. Relatio episcopi Ilijic de a. 1806, demptis illis 6 parochiis, quas ipse erexit. 158 Archivimi Prop., Scrii. Orig. Rif., 1800—1801, v. 907, f. 587r. 157 Arch. Proviimciae Sarajevo, Prot. Prov. II, 172 sq.