Praefatio XI incumbebamus; deinde D. Praga, direciori quondam archivi guber-nialis Jaderae; necnon AA. RR. PP. Provincialibus et Guardianis provinciarum franciscanarum in Jugoslavia, qui nobis archiva pro-vinciae et conventuum ad dispositionem prompte aperire digna-ti sunt. Speciatim autem ex corde gratias agimus A. R. P. Cyrillo Piontek, professori nostro, ac A. R. P. Petro Grabic, provinciali provinciae SS. Redemptoris, pro multiplici adjutorio, qui operis hujus impressionem omnimode facilitarunt; simul quoque cordiales grates referimus R. P. Vitomiro Jelicic, prorectori Pontifica Athe-naei Antoniani de Urbe, pro suo valenti consilio, quo non semel usi sumus. Makarska, die 31 Maji 1940