Introductio XXVII manarum Congregationum, maxime vero S. C. de Propaganda fide quae pro omnibus illis regionibus sub othomano jugo existentibus valebant, quaeque occasione diversarum dissensionum circa na-turam et limites jurisdiction^ lata fuere. Ut explicatio litterarum pontificalium et decretorum respectivi temporis, non parum nobis inservierunt rationes utriusque auctoritatis (episcoporum scilicet et superiorum regularium) in juris defensione pluries, variis temporibus, coram judicio S. C. de Propaganda fide, vel etiam coram civili foro deductae. Praeterea ex diversis sessionibus generalibus vel particularibus ejusdem S. Congregationis, in quibus res eccle siae bosnensis tractabantur, vel ex decisionibus senatus veneti e-jusque jurisconsultorum sententiis, non semel reperire potuimus sensum ipsius Congregationis de Propaganda fide necnon illius temporis convictionem circa naturam juris Franciscanorum in parochias. Adhuc non leviter juvarunt nos diversae litterae sive ipsius S. C. de Propaganda fide, vel episcoporum aut Vicariorum <\-postolicorum, immo et ipsorum Franciscanorum. Item relationes diversorum episcoporum et Vicariorum Apostolicorum de canonica visitatione, in quibus illi totalem statum ecclesiae describendo etiam proprium sensum de jurídica eonditione parochiarum et ju risdictionis limitibus ¡manifestant. — Haec vero omnia in ambitu hiftorico respectivi temporis illustrare et firmare conati sumus Quod hujusmodi documentorum collectionem attinet, faten-dum est: sicut ipsa quaestio de organisatione pastorali propriam scriptorem non invenerat, sic neque collectorum fontium atten tionem specialem ad se convertit.18 Ideo illa documenta, quae oc casionaliter cum aliis reperta fuerunt, inveniuntur sparsa volumi nibus a Waddingo,19 Farlati,20 Fermendzin,21 Sbaralea, Eubel. Hüntemann, 22 Jelenic,23 Mandic,84 Horvat25 et aliis (suo loco al- 18 N e d i c P . F ., collegit ex diversis collectionibus et archivo provinciali quaedam tantum documenta, quae ei principaliora videbantur, in librum cui titulus: Monumenta privilegiorum, concessionum, gratiarum et favorum provinciae Bosnae Argentinae, Vukovarini 1886; P. J. Markovic in o-pere: Le parrochie franciscane in Dalmazia, Zara 1885, 36 documenta edidit. l9Waddingus L., Annales Minorum, I—XXV, Quaracchi 1931 — 1934. 20 Farlati, Illyrici sacri I—Vili continuavit Coleti SI, Venetiis 1751—.1819. 21 Fermendíin, Acta Bosnae potissimum ecclesiastica, Zagreb 1892 Bullarium Franciscanum, I—IV a P. J. H. Sbaralea, Romae 1759— 1768; V—VII a P. C. Eubel Romae 1898—1904; Vili a P. U. Hüntemann Quaracchi 1929 editum. 28 Jelenic J., praecipue publicationes ejus sunt: Izvori za kulturnu povijest bosanskih franjevaca, Sarajevo 1913; Spomenici kulturnog rada bo-sanskih franjevaca (1437—1878), in Starine Jugoslavenske akademije zna-nosti i umjetnosti, lib. XXXVI (1918), 81—162; Spomenici kulturnog rada franjevaca Bosne srebreniike, in Monumenta franciscana jügoslavica, I Mostar 1927. 24 Mandic D ., Acta franciscana Hercegovinae, in Monumenta franciscana jügoslavica, II, Mostar 1934. !S Horvat K., Novi historijski spomenici za povijest Bosne i su-