54 De jure ad munus pastorale ante C. Tridentinum tholica interruptum fuisse.67 Ecclesia scilicet bosnensis vita priori vivere continuavit ejusque clerus nunc, sicut et prius faciebat, proprium episcopum elegit, qui amodo ncque consecrationem recipit a catholico metropolita Ragu-sii neque ejusdem in se jurisdictionem agnoscit.68 Sicque formaliter creata fuit ecclesia bosnensis patarena, de qua documenta saec. XIV et XV loquuntur, clerus vero simul cum monachis, qui jam a. 1203 ut suspecti de haeresi in conspectu J. de Casamaris juramentum fidei et patareni-smi fecerant,69 nunc sunt ejus vis et duces. Propterea facile intelligitur, cur documenta de catholico clero speculari in Bosna sileant. Immo saeculo XIV explicite testantur ordinem clericalem radicitus extirpatum esse,70 terram vero bosnensem Franciscanorum curae commissam,71 qui se-quenti saeculo dicuntur soli catholici sacerdotes in terra,72 immo necessaria consideratur a Romana Sede petitio, ut presbyteri saeculares in ecclesiis a magnatibus erectis constituí possint, quia inibi hujusmodi ecclesiae Franciscanis conferri consuescere dicuntur.73 Ergo, uti ex praedictis patet, Franciscani definitive post Dominicanos, in quorum locum a. 1330 ex toto succes-serunt, jam inde a medio saeculo XIV usque ad Turcarum invasionem exclusivam partem cleri pastoralis constituunt. Ex mera necessitate providendi populo susceperunt in se officium pastorum ejus, conventus autem eorum, domus et loca eo ipso centra parochialia constituebant. Satis est vel 67 Sidak, o. c. 142. 68 Ibidem. 69 Theiner, Mon. Slav. Mer. I, 20 n. 35. 70 A. 1319 soribiit Joannes XXII de Bosna quod »tanta sit infidelitatis labe polluta, quod ibi desolentur ecclesie, cle.ricalis ordo sit extirpatus radicitus et Christi sacra irrisiione pestifeira conculcentur«. Theiner, Mon. Hung. I, 163 n. 701, 456 n. 688, 633 n. 952. 71 Theiner, Mom. Slav. Mer. II, 328 n. 328; AM, ad an. 1373 n. 30 (Vili, 639—640). 72 Far lati, IV, 257. In aliis croaticis regionibus uti in Bosanska kraji-na, Slavonia, Stagno et ipantibus Hercegovinae in conversione et cura populi juxta ipsos et clerus saecularis invenitur, uti jam innuimus supra. Cfr. Theiner, Mon. Hung. I, 565 n. 859; II, 140 m. 276; BF, VI, 509 n. 1273, 591 n. 1490. Fermendiin, Acta Bosnae, 54—56 n. 291. 73 T h e li n e r, Mon. Slav. Mer. I, 428, nn. 607—608.