58 De jure ad munus pastorale ante C. Tridentinum Ilio tempore exstitisse in Ecclesia incorporationes pa-rochiarum diversis conventibus, nullum du'bium est. Jam inde a saeculo IX hujusmodi uniones fiebant ex variis eau-sis ita ut ecclesia cum beneficio parochiali evaderei proprie-tas conventus. De provisione vero hujus parochiae per membra communitatis reiigiosae vel presbyteri saecularis, quem superior episcopo praesentabat (vel etiam absque tali praesentatione) magnae controversiae inter episcopos et reguläres ducebantur.83 Certum est tamen jam ante or-tum ordinum mendicantium inceptum esse hujusmodi pa-rochias reguläres providere singulari membro de commu-nitate religiosa. Quamvis hoc esset abusus contra quasdam leges ecclesiasticas, nihilominus decursu temporis hic abusus venit in legitimum usum.84 Quomodo Franciscami bosnenses in Bosna et vicinis re-gionibus procederent circa provisionem conversorum de haereticis et schismaticis, historia silet. Ex litteris apostoli-cis scimus, quod ad eorum praedicationem multi conver-tebantur, propterea et concedebant illis Romani Pontifices facultatem recipiendi diversa loca ut ita populo converso providere possent. Immo expressum privilegium habebant: de novo fundandi ecclesias ... ac de novo fundatis recto-res idoneos providendi« e gremio suae communitatis idque ad curam animarum ducendam. Utrum autem omnia illa loca conventus independentes fuerint, an potius domun-culae seu parva hospitia sub dependentia alicujus vicinioris conventus, qui istud hospitium fundavit? Hoc posterius est naturalis evolutio in evangelizatione. Insuper confirmatur et illis notitiis de tam crebris erectionibus domorum in brevi intervallo temporis, quae sane omnes non poterant esse conventus veri nominis. Ad idem ducere videtur et varius modus dicendi in bullis Romanorum Pontificum. Etenim, quando loquitur de aliquibus necessitatibus in provisione 83 B e r 1 i è r e U ., L’exercice du minystère paroissial par les moines dans la baut moyen-âge, in Revue Bénédictine, XXXIX (1927), 340 ss. 84 Idem, o. c. 345 ss., 351; De praxi varo posterioire post Concilium Tridentiinum cfr. Bouix D., o. c. II, 32 sq.; R e i f f e n s t u e 1, Jus canonicum universum, III, Venetiis 1735, 557, ubi scribit: »immo consuetudine introduci potest, ut unus solus sit in parochlia (religiosus) .. . prout actu in aliquibus locis introductum videmus«.