264 Appendix dificavit atque postea domus religiosas S. Viti et Ptujska Gora in Styria necnon Vinkovci in Croatia aperuit.11 Simul cum his novis acquisitionibus provincia devoveri oportebat etiam curae pastorali in parochiis, quas accepti conventus jam prius habebant vel provincia nunc recenter suscepit in se- Ita hodie provincia haec s. Hieronymi tenet quinqué parochias respectivis ejus conventibus incorpora-tas et sextam in administrationem receptam, scilicet: pa-rochiam s. Antonii Patavini in Zagreb, quae anno 1931 fundata et conventui locali incorporata fuit;12 parochiam regulärem SS. Petri et Pauli Poetovii conventui locali adne-xam, quam ab immemorabili provident religiosi;13 parochiam S. Caroli B. in Pancevo, quam inde jam a Turcarum dominationis tempore fundarunt et usque hodie tenent; parochiam S. Viti prope Poetovium, quae anno 1623 ab Urbano Vili incorporata fuit conventui Grecensi; 14 denique anno 1937 Ordini MiM. Conventualium, respective huic prò-vinciae, in administrationem data fuit parochia et sanctua-rium B. M. Virginis Ptujska Gora.15 D. De provincia Terlii Ordinis Reguiaris S. Francisci Assisiensis in Iugoslavia * Benemeriti Patres Tertiarii Regulares Franciscani, qui inde jam ab anno 1260 in nostris regionibus inveniuntur et ab anno 1473 propriam provinciam constituunt, hodie quoque, inter alia bona opera et actiones, etiam cura pastorali 11 Schematismus FF. MM. Conventualium provinciae S. Hieronymi D. M. in Jugoslavia pro A. D. 1939, Zagreb 1939, 9—11. 12 Ibidem, 31—32; littera traditionis archiepiscopi zagrebiensis A. Bauer de die 18 Septembris a. 1931 Nro. 6717, nobis ab A. R. P. Provinciali Buric benigne transmissa cum altera infra alleganda. 13 Schematismus a. 1939, 35sq. 14 Ibidem, 39sq, 41. 15 I b i d e m, 44; epistola traditionis episcopi lavantini de die 24 Augusti a. 1937 Nro. 1980. * Provincia illyrica O. M. Capuccinorum in Jugoslavia, cujus religiosi ante bellum mundiale tam meriti erant pro populo croatico, nullam habet, parochiam propriam regulärem, sed in administrationem recepit parochias: Karlobag, Cesarica et Lukovo-Sugarje. Cfr. Opci Sematizam, 120; epistolam R. P. Guardiani de Karlobag Gustavi Mavriö, nobis mense Martio a. c. transmissam.