26 De initiis muneris pastoralis Franciscanorum se.127 Tertia vero sententia nec indiget refutatione, quippe quae nullo solido vel saltem probabili documento nitatur ideoque merito hodie ab historicis in seriam consideratio-nem neque assumitur.128 Neque P. Othmer opinio sustine-ri posse videtur. Fundatur enim in »Serie Saxonica« pro-vinciarum, quam auctor cum P. Golubovich circa a. 1300 confectam censet atque in »Serie catalog! Sanctorum« de a. 1335 compositi.129 Sed primum documentimi a. P. Odulpho van der Vat multo recentioris aetatis enuntiatur, alterum vero nihil probare asseritur, quia illa mentio Vicariae Bos-nensis non in Catalogo, verum tantum in Appendice ejus invenitur, quae quidem appendix de a. 1385 provenit et Petro de Tragurio adscribitur.130 Tertia denique sententia sanam criticam certo sustine-re potest. Imprimis suadetur circumstantiis actionis inqui-sitoriae Fratrum Provinciae Sclavoniae, cui hoc officium, ut supra exposuimus, commis sum erat. Deinde ipsum silenti um de ea in diversi» catalogis provinciarum anno 1339 an-terioribus ex parte confirmât nos in persuasione tunc tempori» eandem nonduim existere.131 'Demum, fundationem ejus anno 1939—40 expresse commémorât Chronica XXIV Generalium Ordinis Minorum, cujus auctoritatem vix vel ne vix quidem imminuit error ille chronologicus, quo iter Geraldi ponitur post capitulum generale a. 1340 Assisii ce-lebratum, quamvis, uti ex aliis fontibus constat, Geraldus Bosnam jam 1339 petierit.132 Scribit nempe Geraldum post capitulum Assisii habitum per Sclavoniam ad Provinciam Hungariae perrexisse atque per Bosnam transivisse, in ea-que »diversis captis locis »Vicariam«, quae hodie Bosnensis appellatur« erexisse.133 Quia vero Geraldus ex Bosna Be-nedicto Papae XII litteram miserat de rebus in Bosna a se 127 Idem, o. c. 49. 128 J eleni c, o. c. 353 sq. 129 Othmer, o. c. 74. 130 AFH, XXIV (1931), 542. 131 Golubovich, Ribliotheca bio-bibliografica della Terra Santa e dell’ Oriente francescano, II, Quaracchi 1919, 239—40, 241, 514—518, 243„ 244—5, 249, 252; AFH, XXIV, (1931), 542; Othmer, o. c. 73—74. 132 AFH, XXIV, (1931), 542; Othmer, o. c. 34. 133 AF, III, 528—529; Othmer, o. c. 24.