De reformatkmum C. T. in prov. B. A. introductione 103 sione plenaria summatim afferemus. Statim hie observare debemus, quod S. Congregatio ante definitivas decisiones omnia anteriora documenta in hac materia diligenter con-gessit ac mature examinavit.121 Episcopus sua quaesita in forma dubiorum posuit, ad quae contraposita fuerunt re-sponsa Francisoanorum, ac tertio loco adjunctae sunt decisiones S. C. de Propaganda fide. Sic primo quaerit episcopus, an ad illum tamquam or-dinarium pertineat collatio paroeciarum suae dioeceseos, vel ad superiores regulares. Praetendit autem hoc ad illum pertinere virtute juris communis Cap. Omnes Basilicae, Cap. Nullius, 16 q. la. 1— Contra quod quaesitum ratio-nes Franciscanorum erant: a) quia inde ab anno 1348 (de-bet esse 1340) in Bosnam a Clemente VII missì sunt, ut haeréticos et schismaticos converterent, eisque omnia pa-rochialia ministrarent; b) quia Eugenius IV a. 1446 concredi dit eis curam pastoralem in illis regionibus; c) quia consuetudo, vera legum interpres, stat pro eis. Ad haec rescripsit S. Congregatio: »Continuent fratres bosnenses in proponendo parochos episcopo, donec et quousque Sedes Apostolica aliud super hoc duxerit ordi-nandum«.122 Stante tali decisione, praetendit episcopus, ut saltem totidem sibi proponantur religiosi, quot necessarii sunt ad providendum parochias, ut dicitur in massa, ab eo deinde singulis parochiis praeficiendi, prout sibi melius visum fu-erit. — Rationes vero contra erant sequen tes: a) illae paro-chiae non sunt unitae provinciae, sed singulis conventibus, ideo grave praejudicium esset, si v. g. alius sit guardianus alius vero parochus, qui in casu dissensionum potius in scandalum populo essent. Insuper guardianus curat susten-tationem conventus ex eleemosynis parochiarum, propterea convenit, ut ille personas ad singulas parochias disponat ac determinet; b) hoc nullatenus est contra jus vigens, nam illi non recusant singulos curatos examini subjicere; immo 121 Archivum Prop., Scrit. Orig. Rif., 1676, v. 460, f. 257—265. 122 Archivum Prop., Acta, 1676, v. 46, f. 157rv., 159v. Illa clau-sula »donec et quousoup ...« nonnisd exiscriptio est ex bulla Eugeni/i IV, quae etiam hac occasione ex codice transcripta et in sessione exhibita fuit.