186 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie pieno jure conventibus sunt unitae expressus; norma pro regimine earundem statuta; pro casibus dismembrationum distincte provisum; omnes priores determinationes, quae prioribus circumstantiis sub othomano dominio necessariae videbanturj, nunc supressae sunt. Provincia ecclesiastica, quae prius fere in omnibus aid communis juris tramitem regeba-tur, nunc piane in omnibus ad istud jus redaeta, etiam illam parvam missioni« effigiem amisiit. Sic benemeritae et celebri Provinciae Bosnae Argentinae decreto de die 14 Martii a. 1883 in archidioecesi Vrhbosnensi relictae fuerunt 45 paroeciae, qui numerus usque hodie, nec auctus neque diminutus, permansit. In dioecesi vero Bania-lucensi secundum ejusdem decreti decisionem tantum 14 paroecias retinuit Provincia, quibus nunc adnumerandae sunt adhuc duae, scilicet Podhum et Bilia, quae rescripto S. Con-gregationis Concilii de die 5 Octobris a. 1935 eidem unitae fuerunt. 280 Pars parochiae de Sanski Most cum veteri ejus, sede Sasina concredita est ab a. 1917 speciali et separatae cu-rae coadjutoris de Sanslki Most, qui in Sasina domurn et ec-clesiam de lignis habet.281 Ergo, Provincia Bosnae Argentinae hodie habet in croaticis regionibus 61 parochiam regulärem et unam cappellaniaim dependentem a parochia de Sanski Most.282 2. De custodia, deinde Provincia Assumptionis B. M. V. in Hercegovina Omnia quae in praecedentilbus dieta sunt de Vicaria Bosnae, postea Provincia Bosnae Argentinae, ejusque juri-bus muneris pastorali« sub regimine sive hierarchiae episco-palis ordinariae sive Vicariorum Apostolicorum aeque va- 280 Rescriptum S. Congr. Concilii iProt. iN. 4291 a, b, 1935. Cfr. C a p k u n P., Nei&praiVino misljenje o bosansko-hercegovackim franjevaCkim zupama, in Nova Revija, XVIII (1939), 434. 281 Conspectus historicus, topographicus et statisticus provinciae O. F. M. Bosnae Argentinae a. 1935, Beograd 1936, 117. 282 Praeter parochias in croaticis regioniibus haec eadem provincia habet et alias in partibus Serbiae, de quibus in Appendace hujus operis sernio. erit.