De reformationum C. T. in prov. B. A. introductione 107 commissione alienarum paroeciarum, dare dicit paulo infra latina expressione: »Exstant ad praesens in tota dioecesi XII fratrum praedictorum coenobia singulaque ecclesias matrices habent, aliasque plures iisdem unitas, in quibus divina officia ritu romano, latinoque idiomate, peraguntur, ac sacramenta ministrantur, cum parochialis cura animarum non in praedictis solum monasteriis, sed et in caeteris omnibus parochialibus ecclesiis dicti episcopatus per fratres eosdem tantummodo exercetur«.133 Ipse episcopus Ogramic, qui jura ad parochias defendebat, in sua relatione, exarata tempore supra enarratae controversiae, non aliter loquitur. Sic enim, enumerato numero conventuum, continuât: »suppo-nendum duo de praeteritis conventibus (Rama et Srebrenica) non habere in hac dioecesi formales parochias pro quibus episcopo subministrarent sacerdotes ad earum curam; caeteri octo sic sunt in hac dioecesi dispositi, ut quisque eorum obtinuerit aliquot pro se parochias, quarum proventi et fructu annali se ipsum et fratres suos sustinet«.134 Hieronymus Pastritius unionem parochiarum in Bosna cum re-spectivis eorum conventibus exaequat unioni paroeciarum ea-rundem qualisin Italia invenitur »quando... parochia sit annexa alicui monasterio vel conventui regularium«.135 Ex qua paritate concludit ad eadem jura »prout practicatur in Urbe, ubi multae parochiales ecclesiae sunt annexae monasteriis et conventibus regularium«.136 Et ulterius ex ratio-ne ooncessionis Eugenii IV a. 1446 ad parochiarum natura concludit: »et propter hanc causam istae parochiae unitae sunt monasteriis per seipsum et regularibus«.137 Nota, hic 133 Fermendzin, Acta Bosnae, 479, n. 1420. 134 Je leni c, Spomenici, Starine, XXXVI (1918), 133. 135 Ibidem, 153. 136 Ibidem, 153. 137 »Nec obstant verba in corpore privilegii supra dicti apposita, scilicet donee et quousque sedes apostolica aliud supra hoc duxerit ordinan-dum, quia adhuc sedes apostolica nihil contrarium ordinavit et parochiales ecclesiae aliis sacerdotibus non possunt conferri, dum in regno Bosnae nul-lus sacerdos saecularis reperitur et ecclesiae nullos redditus habent, praeter tenuissimas eleemosynas, quibus sustinentur fratres, ecclesiae et mo-nasteria et propter hanc causam istae parochiae unitae sunt monasteriis per seipsum et regularibus«. J eleni c, 1. c. 158.