152 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie chias Kupres et Skoplje.170 Sed ob tales divisiones, propter difficilem provisionem necessariorum in noviter erectis parochiis, quod onus superioribus conventuum incumbebat, ipsi suum votum opposuerunt. Hoc fuit occasione provisio-nis jam divisae parochiae de Veljaci 1760, quam iteruim ma-tri Brocno unire conabantur. Causa ad S. Gongregationis forum devoluta fuit, quae rationiilbuis utriusque partis per-pensis, validitatem erectionis novae parochiae confirmavit atque cathalogum parochiarum existentium recognovit pro-hibens ne ulterius conamina fiant deminutionis numeri pa-rochiarum.171 Sane hoc decreto parochiarum deminutio pro-hibetur. An vero et novarum erectio, ex litteris non constat, nee aliunde nota documenta de hujusmodi potestatis Vica-riorum Apostolicorum liiimitatione loquuntur. Attamen, de facto ab a. 1760 usque ad finem saeculi XVIII nulla nova parochia erecta fuit. Quia parochiae non erigebantur, ad meliorem populi provisionem nunc ad fundationem cappellaniarum localium recurritur, quae ut parochiae filiales a coadiutore parochi administrabantur. Hic in spirituali et temporali regimine cappellaniae a parooho dependet. Dantur tarnen casus, ut episcopus aliquoties talibus cappellanis prò illa determinata parte parochiae facultatem faciat spiritualia populo independenter a parocho exercendi, quin parochia divisa sit;172 sicut etiam casus adisunt, ut supeniores reguläres dietos cap-pellanos in oeconomica administratione illius partis parochiae independentes a parocho efficiant (utrumque tamen raro fiebat).173 Saeculo XIX incipiente denuo Vicarii Apostolici parochias formales erigere incipiunt. Sed hac vice quasi sem- 170 A r c hi v u m Prop., Cong. Part. — Bosna othomana, 1760, v. 126, f. 103r. 171 »Recognito cathalogo et distributione parochiarum... eadem Sac. Congregatio, ut nullo modo liiceat in posterum deminuere, firma remanente dismembratione parochiae Ljubuschi, in qua constituatur novus missiona-rius«. J e 1 e n i c, -Izvori, 37. 172 J e 1 eni c , Spomenici, 91—92. 173 »Deinde praecipitur sub poenis contra inobedientes latis et alils arbi-trariis utriusque Curiae ferendis omnibus cappellanis seu sociis parochorum.