De actionis past, conspectu et parochiarum natura 53 jam a. 1203 legatus pontificius J. de Casamaris commendai:, ut ibi vice episcopi Slavi, tsi »posset fieri... aliquis La-tinus ibi poneretur;59 immo ut adhuc »ibi tres vel quatuor crearentur novi« episcopatus.60 Triginta autem annis po-stea ille timor legati Joannis, ne et clerus cum episcopo in errorem inciderei, verificatus est. Anno enim 1232 Gregorius IX praecipit archiepiscopo Colocensi, episcopo Za-grabiensi et praeposito S. Laurentii Colocensis dioecesis, ut de episcopi bosnensis excessibus inquirant ipsumque cer-tiorem reddant, quia, ut audivit, ille est »litteralis expers scientie, ac hereticorum publicus defensor«.61 Sequenti vero anno (1233) post inquisitionem a pontificio legato Ja-eobo Praenestino peractam et ejusdem episcopi bosnensis futilem excusationem, se nempe id ex simplicitate fecisse, Gregorius IX statim eum deposuit62 ejusque loco Joannem de Wildhausen, O. P., posuit,83 dioecesim autem ipsam immediate Sedi Apostolicae subiecit.04 Sed haec actio, quae ecclesiam bosnensem magis ligare debuerat Ecclesiae Ro-manae, contrarium effectum sortita videtur. Etenim, com-moratio novi episcopi latini in Bosna hoc tempore valde aggravata esse debebat, cum necesse fuerit eidem quaedam bona extra dioecesim in Slavonia donare, ut ipsi sit »in sub-sidium«65 quo etiam migrare jam medietate saeculi ejusdem debuerat.66 Hoc proprie tempore Sidak jure atque merito tenet et ultimum ligamen ecclesiae bosnensis cum ca- 59 Theiner, Mon. Slav. Mer. I, 19 n. 34. 60 Ibidem. 61 Smiiiklas T., Codex diplomaticus regni Groatiae, Dalmatiae et Slavoniàe III, Zagreb 1905, 361—362 n. 315. 62 Theiner, Mon. Hung. I, 113 n. 192. »Episcopus tamen de Bosna, prout inquisitiomis tue processu diligenter examinato didicimus, qui dux a— liorum esse debuerat, dampnabiliter prevaricans legem Chri&ti ad doctrine in-cidit amaritudinem insensate«. 63 R a c k i, Bogomili i Pataireni (editio Srpske kralj. Akademije, 1931), 405; Smiiiklais, Codex diplomaticus, III, 412 n. 356. 64 R u p Sii 6, o. c. 3 nota li. 60 Smiiiklas, Codex diplomaticus, IV, 94 n. 87; Theiner, Mon. Slav. Mer. I, 297—298 n. 418; Idem, Mon. Hung. I, 172 n. 311. 66 Sidak, o. c. 142; Smifiiklas, Codex diplomaticus, IV, 494— 495 n. 430.