78 De jure muneris past, a C. T. ad provinciae divisionem tionalis, quia episcopi extra dioecesim morabantur; neque tempore othomanae dominationis eo vel magis, nam spatio quasi unius saeculi nullus episcoporum bosnensium in Bo-snam pedem intulit; illi autem tres administratores dioece-sis durante Concilio Tridentino35 prae Turcarum persecu-tioniibus et nimio labore ne cogitare quidem poterant de auctoritatis suae ampliatione. Eo vel minus id poterant alii episcopi in respectivis territoriis suis a Turcis occupatis, quia neque inibi intrare audebant. Aliter res versa est post Concilium Tridentinum, quod totam animarum curam, etiam regularibus commissam et ab ipsis administratam, visitationi, jurisdictioni ac corre-ctioni ordinarii loci subjecit.36 Hoc autem occasionem prae-buit crebris dissensionibus inter episcopos et religiosos Franciscanos. Amodo enim episcopi quaerunt, ut decreta Tridentini et Constitut^onum Apostolica/rum adamus-s-im serven tur; iimmo, carentes clero saeeulari, jurisdictio-nem suam in aliquas res exemptionis religiosae extendere nitebantur. Ex adverso autem Franoiscani, qui alias in illis regionibus erant fortes et necessarii, viriliter sua jura tue-bantur. Itaque, primo conabantur conservare vetera privilegia non obstantibus claris decisionibus Tridentini Con-cilii; postea vero solum quod a jure communi illis com-petebat. Unde ex tali positione duplicis auctoritatis saepe magni conflictus oriebantur, ex quibus nunc possumus ju-dicare structuram organisationis pastoralis ejusque fundamenta jurídica. Sed antequam nostram expositionem incipiamus, bene notare debeimus hanc chironologiam litifum nullatenus histo-riam activitatis pastoralis Franciscanorum exhibere, sed tan-tummodo casus collisionum, qui alias ubique gentium, ubi 35 Kovaiic fr Blasius, episcopus samandriensis, praeconisatus fuit die 4 Junii 1544. — Cfr. J e 1 e n i é , ìSlpomenici, Starine XXXV (1918) 86 n. 5; — Skorojevió fr. Thomas, episcopus item samandriensis, praeconisatus fuit die 24 Aprilis 1551 — Jelenié, o. c. 86—(; Ugrinovié fr Nicolaus, item samandriensis episcopus, praeconisatus fuit die 28 Octoibris 1565 — Jelenié, o. c. 87. Hi pontificalia exercebant in regno Bosnae et quibuscum-que dictae provinciae civitatibus. 39 Sess. XV, c. 11 de reg.; Sess. VII, c. 13 de ref.