118 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie rebant a S. Congregatione, an eis simpliciter ut Vicariis A-postolicis et administratoribus in provinciis eorum curae commissis eadem auctoritas ac jurisdictio competat sicut episcopis in propriis dioecesibus, respondit S. Congregatio: Negative.31 Ad quaesitum, an possint habere omnes illas facultates, quae a Concilio Tridentino ordinariis concedun-tur super regularibus quoad exceptionem confessionum per-sonarum saecularium, praedicationem et exercitium muneris parochialis; iterum acceperunt responsum: Negative.32 Ulterius autem ad interrogationem, nuim lilli in suo territorio considerari debeant tamquam primi administratores, et praepositi in rebus spiritualibus, responsum S. Congregationis sonat: »Non licere Vicariis Apostolicis sub quovis praetextu intra suorum Vicariatuum fines uti aliis faculta-tibus quam quae ipsis specialiter a S. Pontifice et a S. Congregatone concessa fuerunt«.33 Eodem anno Clemens IX in suo Brevi »Speculatores domus Israel« taxative enumeravi casus et materiam ad quam jurisdictio Vicariorum A-postolicorum se extendit, quin tamen aliquod principium, ex quo talia jura et potestas fluerent, indicaret.34 Erant ergo considerati ut primi praeoones Verbi Dei, ut missi offi-ciales pro determinato territorio gubernando, sub vigilanza tamen et subjectione S. C. de Propaganda fide. Propte-rea eadem S. Congregatio reservavit sibi jus limitandi ac revocandi »in omnibus decretis factis seu faciendis, in qui-bus conceditur jurisdictio seu facultas aliqua episcopis Administratoribus Vicariis Apostolicis et Missionariis«.35 Ex dictis sequentia erui possunt: institutum Vicario-rum Apostolicorum introductum est ex necessitate et in se notam status transitorii vel etiam inchoativi in veris missionibus portai. Item, prius non existebat certum principium in determinatione jurium et potestatis Vicariorum Apostolicorum. Uniformitas in veris missionibus longa praxi introducta' est, praesertim saeoulo proxkne elapso, et 31 Collectanea S. C. de Propaganda fide, I, Romae 1907, 56 sq, n. 178„ 32 Collectanea S. C. de Prop, fide, I, 59, n. 182. 33 Ibidem, I, 59, n. 182. 34 G r e n t r u p , 1. c. 178—179. 35 Idem, 1. c. 179.