De actionis past. conspectu et parochiarum natura 55 parum initium et evolutionem ¡Vicariae Bosnae considerare, ut statina appareat, quotino do ipsa suas positiones fere exclusive inter haereticos, schismaticos et derelictos firma-verit eo fine ut isti et illi converterentur: »se murum fa-cientes pro domo Dei et orthodoxae propagatone fidei«.74 Fortem communitatem in Bosna creaverunt, non ad vitam coenobiticam degendam sed uti castra e quibus ad operan-dum semper praeparabantur novi milites.75 Deinde videmus eos ut capellanos in domo regali et apud alios nobiles regni bosnensis.78 Immo nobiles fami-liae sub ipsorum protectionem se suaque jura et possessi-ones ponunt uti casus fert de familia Pauli, Nicolai et Vlat-ko Jurjevic, qui a. 1434 a Juraj (Georgio) vojevoda Donjih Kraj »in manus domini Vikarii... et omnium fratrum san-ctae catholicae romanae fidei ordinis s. Francisci« tradun-tur.77 Ideo nihil mirum tempore regis Thomae ejusque suc-cessoris Stephani Tomasevic ipsos solos considerari ut verum et unicum clerum curae pastoralis. In organizatione autem sua quasi independentes erant relate ad jurisdictionem episcopi, idque ob plures rationes. Etenim, ilio tempore ordines religiosi erant exempti ab episcopi jurisdictione non solum in vita sua interna claustrali, sed etiam quasi totaliter in actione quoque sua extraclaustrali1. 78 Franciscani autem bo.snenses praeter jura sui ordinis alia adhuc majora privilegia possidebant, virtu-te quorum in multis casibus amplioribus facultatibus quam ipsi episcopi gaudebant.79 Propterea rarissime in ministe- 74 H Unte man n, o. c. 411 n. 860. 75 Jure atque merito perpulchre seribit magnus soriptor P. Joannes Mar-kovié: »era indispensabile di fabricare (in Bosna) senza indugio chiese e conventii: nè tanto perchè questi e quelle fossero rifugii e case di vita cenobitica, quanto centri di azione e, se lice così dire, munizioni necessarie a spingersi sempre avanti sopra quel vasiksimo oampo di battaglia«. Le parrocchie francescane in Dalmazia, 7. 76 The in er, Mon. Hung. II, 235 nn. 390—391. 77 M i k 1 o s i c h F ., Monumenta serbica spectantia historiam Serbiae, Bosnae,Ragusii. Viennae 1858, 377—379 n. 320. 78 O dar A., Skof in redovnistvo, in Bogoslovni Vesnik, XV (1935) 233 ss. 79 Sic jam praefata Commissio de interpretatione dubiorum a bosnensibus porrectorum (a. 1372) ¡pluries se exprimit. Ita v. g. »quii (fratres) possunt in