De lundamentis juris parochialis 41 a bulla Joannis XXII concesso, erigendo scilicet: de novo ecclesias et eis idoneos rectores providendo. — Articulus IX. non minoris est momenti. Ibi enim quaeritur: an pos-sint sacerdotes saecuiares venientes vel missi ab epicopis vicinis sibi curam populi, quem illi converterunt, ampere, atque sacramentorum administrationem impedire. Res-pondet commissio tales sacerdotes venientes vel massosi nullo modo id facere posse, quia Dominus Papa fratribus commisit »infideles et schismaticos unitati ecclesiae aggregare; ita et aggregates in fide nutrire et conservare per ecclesiastica sacramenta«.13 — Ulterius quaerunt fratres, num et alii sacerdotes in Bosnam venientes eadem pote-state ac ipisii gaudeant. Responsum fuit lillos solos talibus privilegiis instructos esse, alii vero »sacerdotes ibi commo-rantes vel de novo advenientes eandem vel similem nulla-tenus habeant vel obtinuerint potestatem«.14 Utrum clarior interpres his responsis desiderari potest? Luce clarius patet Franciscanos gaudere omnibus privilegiis bullae Joannis XXII; ipsis commissam esse totam Bosnam cum suis metis in regimen spirituale. Hie ipsi jus habent munus spirituale exercere nec inde a sacerdotibus missis a circumvicinis episcopis exturbari possunt. Nunc ulterius diversos casus texere liceat, quibus con-ceditur fratrìbuk cura pa'storalis, ut ita melilus appareat processus et conditiones sub quibus Francescani Vicariae bosnensis singula loca acquirebant et regimen spirituale populi in se assumebant. Etenim, supra dictis priivilegiis instructi, illi semper quaerunt loca et regiones ubi haeretici et schismatici soli, vel cum catholicis permixti inveniuntur, ubi tamen non-dum parochiae determinatae sunt et copia sacerdotum sae-cularium deest. Sic jam 16 Junii 1372 nuntium miserunt Pa-pae Gregorio XI, quod praeter Bosnam, in qua ipsi labo-rant, etiam in partibus Rasciae et Bassarath multi vivant schismatici et haeretifci, de quibus nemo curat, ideoque in illis regionibus plura loca pro fratribus recipere vel erigere expediret. Papa concedit facultatem 10 loca recipien- 13 Ibidem, 328 n. 328. 14 Fermendzin, Acta Bosnae, 56 n. 291.