Nuovo Archivio Veneto inter patronos et naulizatos ac sorterios et marinarios tarretarum, uel inter omnes alias personas in eisdem tar-260* retis existentes, firme et stabiles debeant permanere || sal-uis omnibus nostris ordinamentis uel statutis, que inte-graliter obseruentur. St. Zen, XCVII. [52]. Quod aduocatores comunis placitare debeant illos qui iuerint contra statuta. Iniungimus quod in Ueneciis aduocatores comunis ab illis hominibus qui iuerint contra nostra statuta tollero debeant et placitare ea omnia in quibus ipsi ceci-derint, ut in statuto nauium continetur. St. Zen, XCVIII. [53]. De tarretis extimandis que jìent extra Uenecias, et non uendendis foresteriis. Mandamus quod si aliquis uenetus faceret fieri tar-retam in terris in quibus rector pro nobis extiterit, rector illius loci tarretam secundum ordinem nostri statuti de tarretis debeat extimare, dando ei ordinem ilium quem 261 habent tarrete uenetorum secundum |j formam statuti. Si uero fieri faceret tarretam in terris in quibus rector pro nobis et comuni Ueneciarum non fuerit, cum peruenerit ad loca in quibus rector pro nobis extiterit, rector illius loci tarretam illam secundum tenorem nostri statuti de tarretis debeat extimare, dando ei ordinem quem alie tarrete uenetorum habent secundum formam statuti. Or-dinantes quod tarretam illam uendere non debent alicui forensi ut in statuto nauium continetur. St. Zen, Cl. [54]. De carico et imbolio ponendis in tarretis sicut continetur in statuto nauium. Uolumus quod caricum et imbolium ponantur in tarretis ut in statuto nauium continetur. St. Zen, CII e segg. fino ai CXI inclusive.