Gli statuti marittimi veneziani 57 [ 16]. De eodem. Sanccimus quod nauis de mille miliariis habeat ma-rinarios centum ut suprascriptum est armatos, ancoras XX, indigarios XX conuenientes, canapos nouos XX, et alios canapos XX conuenientes; in uelis sic ornetur ut dictum est de naue de CCCC milliariis. S. Zen, Vili (9). [17]. De scribano habendo. Decernimus quod patronus cuiuslibet nauis habeat unum scribanum qui debeat scribere omnes merces, numero et pondere, et earum signo signare, quas merca-tores et marinarii uoluerint conducere iusta nauem uel ad scalam, et dare patrono ad caricandum in naue. Et antequam hoc fìat, det noticiam patrono ut decenter possit eas recipere; et patronus uel alii pro eo tunc ibi debeant esse ad recipiendum ipsas merces. Et si patronus dixerit mercatori quod si uoluerit confìdere in ipso ad dandos ipsos collos per numerum, eosdem collos ita ei restituere debeat. Et si mercator in ipso patrono con-fidere noluerit, easdem merces ei ostendat ; et sicut ei ostense fuerint, ita eidem ipse patronus restituere tenea-tur; et debeat eas ponderare || si uoluerit; sin autem, c. 30. credatur uerbo uel fìdantie mercatoris uel marinarii de quantitate mercium quanta sit, et computentur camerate in miliario uel cantario. Et postquam ipse merces in naui posite fuerint, sint in custodia ipsius patronis; et scribanus debeat dare scriptum omnium ipsarum mercium per manum suam mercatori uel marinario sicut scriptum fuerit in suo quaterno (a). Et sicut per scriptum ipsas merces patronus receperit in custodia, ita easdem merces cum omni integritate restituere debeat, excepto per uiolentiam, ignem et fortunam temporis, aut quod extra proicerent. Et si in eisdem mercibus ali quod dampnum fuerit per malam calcaturam, et patronus eiusdem nauis probare non poterit quod ipsum damp-