48 Nuovo Archivio Veneto Preterea nulla nauis ultra duos pedes caricetur supra crucem nauis que magis imergitur aquam, mensurando ipsam ab oro superiori cum collauerit; et hoc tam in Veneciis quam extra Venecias; ita tamen quod nauis fraudulemer non caricetur in pupi. Quod si questio oriretur ut inde fraus esset, in pro-uidentia nauclerij vniusque patroni et duorum ex nauli-zatis terminetur. Qui si concordari non poterint, eligatur inter eos alius vir comunalis, et tunc insimul omnes ipsi, uel maior pars eorum, eandem determinent que-stionem. Et totum quod suprascriptum est obseruetur tam in eundo quam in redeundo. . Si uero aliquis patronus facere presumpserit contra ordinamenta suprascripta, id totum quod acceperit precium, de hoc quod fecerit contra ipsa ordinamenta, de-ueniat ad comune Veneciarum ; et insuper emendare debeut nostro comuni libras ducentas venecialium. Quam vero penam placitare et excutere debeant aduocatores comunis nostri ; et si ipsi aduocatores excutere nequiuerint penam ipsam, nos cum nostro minori Consilio et XL, si fuerint, ipsam excutere debeamus Item nulla arma ferrea in aliqua camerella ponan-tur de pupi, silicet osberga, pancerie et coreti. De uino habeant inter tres homines boticellam I de duobus begongiis, et non plus; et si plus posuerint, de superfluo computetur eis supra eorum miliar [c ?]. De aqua uero quilibet habeat tantum begongium vnum; et quisque, tam naulizatus quam marinarius, vnam habeat casellam solummodo; et nullus seruitor in naui portet casellam. Omnis quoque naulizatus et marinarius potestatem habeat ponendi et portandi in naui mataracium vnum de octo rotollis, et non pluribus ; quod si de pluribus fuerit, de toto mataracio naulum soluat patrono. Hoc enim locum habeat quod dictum est si lectulum non