Gli statuti marittimi veneziani 51 consilio presentabo uel presentari faciam. Sed si in Ve-neciis ipsam vendidero uel vendi fecero, aut commisero uel committi fecero, uel dabo aut dari fecero, modo su-prascripto, ego in libro comunis denotari faciam illum uel illos qui comparauerint velocius quam potero. Hec omnia suprascripta bona fide obseruabo nisi remanserit per dominum ducem et eius consilium. Die xiij intrante septembri, Indictione secunda. Jur [aviti] Martinus Zorzani de naui S. Blaxius. Liber communis o plegiorum, carte 90 t). C. Decreto sulla misura delle navi [7 Gennajo 1229], Die VII intrante Ianuario, Indictione secunda. Ordinatum est per dominum ducem et suum consilium, et stridatum publice in Brolio, et datum per or-dinem omnibus hominibus Ueneciarum a Grado usque Caput Aggeris : Quod de cetero nullus venetus infra ipsa confinia audeat facere ullam nauem nisi fuerit longa in columba pedum quinquagintasex, et pedum trigintaqua-tuor lanzar in delfinis, et pedum vigintiquatuor ampia in buca et nouem pedum aut plus alta, et in fundo ampia fiat in patronum uoluntate. (Liber communis o plegiorum, c. 98 t). 4