Gli Statuti marittimi veneziani 53 [3]. Qualiter nauis saornari debet. Sancimus quod patroni suo dispendio debeant saor-nare nauem ut uidebitur conuenire nauclerio et uni patrono et duobus naulizatis ; quod si concordes esse non possent, unum quintum eligant inter eos (a) qualem uo-luerint; et ubi maior pars ipsorum in concordia uenerit, ita saornetur. Quod si de ipso quinto tollendo se non conuenerint, nos dux, aut baiulus siue rector uenetorum, qui fuerint in terra illa ubi erit nauis, dare debeant ipsum quintum qualem uoluerint. St. Zen, III. (a) Aggiunto in margine. [4]. De ornamento nauis. Decernimus quod arboribus et antennis, atque an-tennis de dolono et temonibus decenter sit nauis ornata. St. Zen, VII. [5]. De cameribus in nauibus faciendis. Asserimus quod nulla nauis habere debeat alias cameras nisi illas que sunt in pope nauis, sub eius uanno, et unam ante uannum sub corretorio usque ad instantes porte; excepta unam camerellam quam habere debeat ab arbore de medio inter instantos usque ad portam de superiori castello ad utilitatem de uelis. St. Zen, XVIII. [6], De brulla, stupa et acutis. Mandamus quod brulla, stupa et acuti debeant esse c.28t. expensis patronum nauium. St. Zen, XVII.