Gli statuti marittimi veneziani [21]. De caricanda nane que fuerit a peregrinis nauli\ata. Dicimus quod si aliqua nauis tota fuerit naulizata peregrinis in Ueneciis uel foris Uenecias, licitum sit patrono eam caricare secundum quod concordabitur cum peregrinis. St. Zen, LX1I. [22]. De nauibus caricandis que per nostrum Cul-fum properauerint. Affirmamus quod omnes ñaues que caricabunt de uictualibus siue de sale, euntes uel uenientes per Cul-fum nostrum, caricari debeant secundum quod concor-dabuntur; et in uelis, sarcio et ancoris, atque marinariis et omni corredo nauis, debeant ornari et guarniri secundum quod concordabuntur ; excepto quod uolumus ut marinarii sint armati ut suprascriptum est. St. Zen, LXIII. [23]. Qualiter ñaues que uadunt extra Culfum de-bent guarniri. Mandamus quod ñaues que caricabunt de uictualibus et uadunt extra Culfum uarniri debeant sicut alie que exeunt extra Culfum ; tamen potestatem habeant caricandi duobus pedibus et medio et non plus,' secundum quod concordabuntur. In uelis, sarcio, ancoris debeant ornari secundum quod concordabutur. Et hoc in-telligatur usque dum habuerit caricum de uictualibus. Similiter dicimus de illis nauibus que uadunt sine mer-catoribus. St. Zen, LXV. [24]. De ñaue que caricabitur de ualanea. Precipimus quod nauis que caricabitur de ualanea, in qua non erunt mercatores, debeat caricari duos pe-