Nuovo Archivio Veneto totum illud iungatur marinariis et patrono quod ex pacto stabilitura fuit iungi eis, ut in statuto nauium continetur. St. Zen, LXXXII [i]. [45]. De eodetn. Uolumus quod tarreta naulizata ad aliquas partes huius mundi, ita ut in ilio loco debeat esse scapula, et aduenerit quod ipsa ad alias partes, eundo uel redeundo uiatico, de uoluntate mercatorum et marinariorum uel maioris partis eorumdem, debeat ybernare, dicimus quod quarta pars tocius precii debeat iungi patronis a nauli-zatis, et patroni quartam partem marinaricie pro yber-nare marinariis ¡ungere teneantur, ut in statuto nauium continetur. St. Zen, LXXXII [a]. [46]. De pignore dando iudicibus pro discordiis et diferenciis. c. 259 Mandamus de tarretis que completo uia jj tico suo ad portum applicuerint, et alique discordie uel differencie fuerint inter euntes in eisdem tarretis, infra quintum diem postquam applicuerint debeant dare pignus iudici uel iudicibus super hoc ordinato uel ordinatis ad diffinien-dum ipsam racionem, ut in statuto nauium continetur. St. Zen, LXXXIII. [47]. De illis qui essent rebelles ad dandum pignus, uel quod non darent pignus sufficiens. Decernimus quod si aliquis rebellis fuerit tam in non dando pignus, quam in dando pignus insufficiens secundum arbitrium iudicis uel iudicum, ex tunc in antea liceat quereliti racionem tantum intromittere de bonis quesiti que sunt in tarreta, ut de ipsis differences atque discordiis ualeat esse securus. Si autem bona eius non fuerint c. 259* in tarreta, ipsi iudices debeant auferre tantum |j ex bonis