EPISTOLARIO Padova, a6 marzo 1396. Esprime il suo rammarico di non aver potuto inviargli le viti richieste. Avea deliberato di mandorle per via di terra speditamente, ma l’uomo a cui s’affidava lo ha ingannato, scusando la propria negligenza con un racconto di cui non viene a capo. LXXI. Il medesimo al medesimo W. [B, c. 33; P, c. 28]. Facile eventurum erat ut ego, si tantam sollicitudinem in mandato tuo suscepissem quantam molestiam indui quod -ex eo S aut non potueram aut ita michi persuaseram, omnem iam quod vellem effectum reddidissem. in quavis enim re alia, ut est apud Terentium, « facilius passus essem me deludier sed cum ego impleri per me posse desperarem ac propterea alii commisissem (b), qui se sponte W obtulerat, factum est ut, preterita iam huius ne- io gotii tempestate, et tu voto tuo careas et ego spe mea delusus sim. in qua re etsi egerrime tulerim quod voluntati tue non est satis-factum, nonnichil tamen molestie hinc accessit quod seu fallendi voluptate, que quibusdam ingenita est, sive, quod magis reor, negligentia, que solet plurima alienis rebus adhiberi, delusus videor 15 michi. cum enim superiores litteras suscepissem, quibus dimitti ad me nuntium tuum iubebam