DI PIER PAOLO VERGERIO 417 nam et illud prescitum est, cuique tunc moriendum, cum aderunt cause moriendi. quas quoniam ignoramus, viteque consulere tene-mur, nec ultro morti sino causa nos offerre, consultum ducimus omnia vitare que mortalia censeamus, ut aconita, ut serpentes, ut 5 omnia venenosa, domum quoque male olentem vel in paludibus sitam aliave causa pestilentem. cur non eque civitatem, pagum vel oppidum, facta pestifera, sapienter desernmus, nichil est cause quod videam. quod cnim inquis : « divine statuicioni contraire stul-« tissimum », id fuit antea sublatum, cum ostendimus moram in 10 certo loco vel ex eo digressum non laudari posse nec reprehtndi nisi ex animo facientis. at si de animo querimus, non dicitur tamen is divinis statutis contraire, qui causa tuende vite et eo animo pro-ficiscitur e loco, sed parere pocius, dum sue vite cavet et consulit. « sed enim, maneas, abeas, disposicio fixa non tollitur». quenam 15 vero W est fixa illa disposicio? cuius enim rei nullam videis causam necessariam, eam rem necessariam futuram dices, non opinor. quid autem est quod minus necessarium aut minus certam causam habere videatur quam hora