i cui colpi però si spunteranno contro la sua virtù. Lo esorta pertanto a sperar bene. sed solet ita cum probis fortuna bellum gerere, ut improbos faciat, si possit; si minus, exerceat tamen. nam imbelles quidem et enerves facile exuperat (a) et ad primos Ímpetus substernit. virtus autem frangi nescit, vinci non potest; sed eo semper fortior ac maior occurrit W, quo graviora sunt vulnera que casus inflixit. 5 nichil igitur in hanc rem admonitione mea opus habes, fortunam omnem expertus, omnem equanimiter passus. reliquum est ut bene posthac speres. quos enim tristis fortuna vincere non potuit, eos plerunque leta sublimat. vale. Padue, .v°. februarii 1397. (a) Dopo exuperat il resto dell’epistola fa difetto in Ra (b) B occurrerit