DI PIER PAOLO VERGE RIO atque sanctis viris, celum pateat. qui ergo recte docet et ita vivit ut docet, vere ille doctor est ; qui aliter, mendax et se ipsum sen-tentia sua condemnans. Hieronymi libros aut epistolas lege; piena sunt omnia sanctissimis documentisi vitam intuere; doctrinam 5 omnem excesseris, quasi facilius ei facere quam dicere fuerit. quid enim de abstinentia et continentia dicemus, quid de humanitate, quid de patientia, quid de persecutionibus emulorum, de hereticorum rebellione, ut illos fortiter tulerit, hos fortius obtuderit?W quid de laboribus heremi, de peregrinationum difficultate, ceterisque, io quorum omnium0>) longa memoria est? statuisse enim sibimet videtur nichil fugere, dum mundum et insidias eius refugeret(c). hic nescioquantum michi conveniat sanctum hominem tam exquisite laudare, quasi videatur W laudes eius complecti sermone posse, aut superum laudes non supra omnem sermonem omniumque ingenium nostrum sint. sed devotione adducor, ut ita dicam, si-mulque ut tibi pro caritate tua et affectione morem geram. ut enim nichil ego avidius dicere, ita et tu audire nichil iocundius potes. dixi alias de hac ipsa re in conventu multitudinis, non qui-dem ut michi laudem, sed ut apud omnes homines gloriam et de-20 votionem sancto quererem, nunc tu michi solus pro multitudine es, et eo quidem acceptior auditor,quod scio nichil dicere me posse de Hieronymi laudibus quod non magnopere probes. sed hec hactenus, ut neque neglexisse omnia neque complecti singula vo-luisse videamur. vale. Padue, pridie kalendas octobris 1396- (a) G obstulerit Così pure PMc.St. (b) P om. omnium (c) Peius fugeret (d) G his nescio (e) G quas videatur Gli scritti e la vita di san Gerolamo son tutto un documento di santità. Fu paziente verso i nemici, forte contro g 1 i eretici ; e tutto egli soffri pur di fuggire le insidie del mondo. Ma chi può dirne degnamente le lodi? A lui basta secondare la propria devozione ed il desiderio del padre, che tanto gode nel sentir parlare del santo. Pier Paolo Vergerlo. 12*