DI PIER PAOLO VERGERIO 227 minus tamen inter frondes herboso cespiti insidentem ad sonum decurrentis aque aut carmen texere aut solutam orationem dictare. verum ego W, cum constitutum iam erat quod facere vellem, re-latis gratiis abeuntes illos dimisi atque hue me contuli, totum J igitur quod antea fuerat temporis in profectionibus M effluxit. qui vero dies, posteaquam hue veni, supererant, ut tute ipse conieere potes, in coeunda societate comparandaque familia, inque compo-nenda brevi supellectili assumpti sunt. non licuit itaque ut ora-tione tecum essem quantum volebam ; maluissem autem ut semper. 10 sed oritur tempus, si vivimus, quo, sepositis his studiis, quibus ad diem deditus sum, longo silentio me audias ; idque quo serius fiet, eo te meque dignior res erit. cupio enim, qui animum dedi tibi, et ingenium quoque tuo nomini dedere. hanc autem epistolam, que michi pro tempore excidit, ut fabulam leges simplicem nar-15 rationem continentem. congessi etenim plurima, quo et sermo longior esset, et papirus, quantum commode pati posset, impleretur. neque enim tacere potui, cum Barontem, qui est ex familia tua, ad te venientem vidissem, neque moderari sermonem cum loqui tecum cepissem. ceterum intelligis quod, si non venustate scri-20 bendi, scriptorum tamen liberiate tecum utor, cum nec debitum honorem nec dignos tibi titulos reddo. sed et illud quoque fuerit non parve michi apud te fiducie signum, quod(c) familiares quoque curas et quicquid in digitos venit, ut aiunt, ad te scribo. sed rem omnem, certus sum, boni consules. vale, pater reveren-25 dissime ac domine mi singularissime. litura insuper ac superin-ductiones magne familiaritatis indicio fuerint, cum quod ad te scripseram ex angustia temporis transcribere non licuisset. vale iterum. Florentie, .xix. octobris 1398. Egli, però, aveva già fatto un progetto diverso, e quindi se ne partì per recarsi a Firenze, dove le faccende della nuova casa lo hanno sinora occupato. Tuttavia, promette di scrivergli, e con impegno, non appena gli si presenti un’occasione favorevole, chò questa sua lettera non è che un semplice racconto di svariate cose, messo insieme mentre il famigliare del cardinale si apprestava a tornare. Ha omesso perfino i titoli onorifici che gli spettano, e dà prova altresì di grande confidenza, intrattenendolo con argomenti tanto personali. Infine, lo saluta, e chiede venia delle molte correzioni frettolose. (a) B verum ergo (b) BRa tempus imperfectionis o forse -ris P in perfection!» Combi mette imperfectum (c) B qui