48é EPISTOLARIO usque .Mccccm., quo cum Franciscus in Venetos multa moliri coepisset, coepit itidem hominem exterum, et sub imperio Veneto natum observare, praesertim cum Vergerius eadem, quae Gattarius consilia pacis clam palam suaderet. Hinc semel iterumque a Principe sine causa incre-pitus, sibi secedendi praetextum quaesivit, quo ab aula recederei, ve- 5 niamque facile obtinuit, causatus necessitatem invisendarum rerum sua-rum in Istria. Profectus Venetias ibi biennio versatus est, donec rebus Carrariensibus afflictis, mox etiam pessumdatis, eo flexit animum, ut se patriae quieti redux Justinopolim restitueret. Jamque navigationem parabat, cum eum a proposito revocavit Franciscus Zabarella, qui tunc 10 princeps Patavinae legationis ad Venetos, urbem ac ditionem his ritu solemni tradiderat: ab hoc Patavium reductus, amicorum eius atque contubernalium princeps fuit. Nam cum Francisco Zabarella deinde semper vixit tum Bononiae in aula Joannis XXIII, tum Florentiae, cum re iniit Antistitis dignitatem, tum etiam Romae, cum evectus ad Purpuram 15 Cardinalium Collegio adscriptus est. Eundem comes ad Sigismundum Caesarem in Germaniam deduxit, ejusdem a secretis Constantiensi Sy-nodo interfuit. Ibi morienti magistro, patrono et amico ofBciis omnibus adfuit, funus eius curavit, ossa Patavium transtulit, ut alibi diximus, ibi videtur persenex occubuisse, et quidem non ante annum .mcdxxviii., 20 nam hunc annum fatalem Vergerii Tomasinus signat in rebus Istricis (0. Scripsit multa: Orationes argumenti varii, et funebres aliquot. Poemata quaedam latina satis, at et frigida satis, inter quae carmen vidimus de laudibus Petrarchae, cuius apocopen habet Tomasinus in 25 Redivivo (2). Comment, in Timaeum, et in libros Platonis de Republica. De Schismale abolendo libellum. Quaestiones de Ecclesiae Potestate. Vitas Carrariensium Principum sex, nam postremos duos praeteriit. 30 Atque hae nuper editae sunt. Fi lam Francisci Petrarchae quam in Redivivo (>) edidit Tomasinus, apud quem quaedam alia leges in Bibliothecis Venetis Mss. (1) «Lib. to». (2) «C. 6 p. 28. 29». (3) «p- »75- 184