EPISTOLARIO Padova, 17 agosto 1396. Lesse avidamente la breve sua lettera tanto attesa, e col rileggerla più volte, la fece lunga; fu commosso soprattutto di trovarvi la parola amicizia. A differenza però di quel che fa l’amico, non risponderà a ciascun argomento, che ciò non è nè necessario nè possibile, ma sceglierà un solo tema, e su di esso dirà il pensiero suo secondo il destro del momento. Dunque per ora toccherà della formazione dell’ oratore. LXXV. Il medesimo al medesimo w. [B, c. 6b; P, c. ii; C, c. 221; G, c. 149; Ra, c. 55 bJ. Litteras tuas quas proxime dedisti, quo serius ac constitutum erat nactus sum, eo avidiusW perlegi, sive quod maior illis ex mora 5 cultus ac dignitas inerat, sive quod ita usu eveniat, ut que diu nobis desiderata sunt maiore quadam voluptate suscipiamus: quan-quam nichil unquam venire a te queat quod non et pretio sui et existimatione mea gratissimum habeam. hinc factum est ut, tu etsi (c) brevem epistolam conscripseris, ego tamen longam legerim, 10 cum nichil amplius legerem quam quod tu ipse scripsisses. quo tandem pacto? quod non semel tantum michi perlecta est, sed uno fere spiritu pluries ab initio ad finem, repetito tenore, relegi. multa ibi preclara, multa pergraviaW, multa iocunda; sed ante omnia san-ctissimum amicitie nomen erat, cuius ego recordatione ita demulceor 15 ut nichil possem suavius audire, deinde illud miratus sum, quod in tam brevi epistola tam accurate litterarum mearum singulas partes attigeris ut ne minimum in responsione pretermissum sit. quod ego quidem non sum tecum facturus, primum quia de nulla re con-tendimus, sed inter nos piane de omnibus convenit ; deinde ne forte 20 necesse sit nobis longiores epistolas ordiri, quod neque tibi curia permittit nec in me studia quibus deditus sum patiuntur. verum ita faciam : ex epistolis tuis aut(e) unde videbitur rem unam colligam et in eam quod memoria presens suggeret quodque promptum in os venerit dicam. tu quemlibet morem sequere; soli enim michi legem 25 hanc prescripsi. quod igitur in extremo litterarum tuarum est: « duabus te rebus potissimum impediri ne aut crebro scribas aut fa-« cile », id me non(f) movet, quod et curie® frequentem adesse te oporteat, et quod in hec dicendi studia novus insolitusque veneris, de priore alias fortassis, de posteriore nunc dico, ac primum quidem, ne 30 (a) ßG P. P. V. Ludovico Buzacharino C P. P. Vergerius s. d. Alovisio Buzacha-reno P Ad Ludovicum Buza. patavinum Ra P. P. Vergerii Iustinopolitani ad nobilis-simum civem patavinum Ludovicum Buzacharenum (b) G accidius (c) B G ut et tu si C P ut tu etsi (d) G P gravia (e) C ut (f ) B G nunc (g) B P curia G curiam