DI PIER PAOLO VERGERIO 4SI V. Volgarizzamento d’un brano di Plutarco W (•>. [B, c. 46 b ; Go, c. 66 ; Ra, c. 44]. Plutarchus in describenda Antonii vita, quem inter cetera munificum valde fuisse commemorai, patris eius unum libe-ralitatis actum memorabilem in initio protinus texende historie annotat. cum enim, inquit, pater eius in usum amicorum multa conferre consuevisset, et aliquando ab uno eorum pecunie mutuimi rogatus non haberet promptum unde illius presentem indigentiam 10 sublevaret, neque dimittere vacuum vellet, simulavit tonsoris opera uti se velie, quo et pateret sibi agendi facultas et lateret ceteros quod agere constituerat. verebatur enim uxorem, que tenax im-portunaque semper imminebat. captato igitur tempore, argenteum scyphum, quo in eo opere uti consueverat, amico clam tradidit, IS iussitque ut ilio ad incommoditatem que se urgebat uteretur. que-situs autem scyphus cum non inveniretur, furto credebatur subla-tusW, nec dubitabatur inter domesticos evanuisseW. quapropter cum mulier questionem de servisi habere voluisset, et pertinaciter in eo proposito perstitisset, ne plecterentur innoxii, rem uti fuerat opus 20 fuit ut aperiret. ex quo se quidem querulis litibus uxoris, tametsi non inexpertus, implicuit, servos vero ab impetu tormentorum, que mulier et avara et irata