482 EPISTOLARIO ratam quis incideret, secundas nuptias inhiberi. Sed et contra eiusdem assertionem improbavit factum populi, qui, provocante ad se lusco, emen-daverat Charondae legem, qua cavebatur ut oculus oculo compensa-retur('): non eandem habendam esse rationem asseverans de his, qui Deo invisi sunt, ac de ceteris: luscos ipsos eo ipso constare Deo invisos 5 esse, quod cernendi media vis eis adempta sit, quo uno sensu nihil maius aut praestabilius a natura corpori conferatur. VII. Brano della «Historia de Europa» di Enea Silvio Piccolominini (2). IO [Aeneàe Sylvii Piccolominei Senensis ... Qui post adeptum Ponti fi catum Pius eius nominis Secundus appellatili*, Opera quae extant omnia, Basileae, MDLI ; Historia de Europa, cap. n, De Transsyl vania regione, &c., p. 392]. A pud Húngaros obiit aetate nostra Paulus Vergerius Iustinopoli-i tanus, Graecis ac latinis literis apprime instructus: cuius plura 15 extant opera ab eruditis probata. Arrianus, qui Alexandri magni gesta Graeco sermone conscripsit, Latinus ab eo redditus est, hortatu Si-gismundi Caesaris. Scripsit de ingenuis moribus, graecas ac barbaras amicitias comparauit