DI PIER PAOLO VERGERIO 63 retrocesserim et a recto itinere deviaverim, postquam a te discessi, ipse michi conscius sum, qui hinc blandimentis etatis, hinc errore huius seculi, in quo vitia extolluntur, virtutes conculcantur, ab-ductus, meis precipue urgentibus ut solita eorum vestigia inse-5 querer, ceptum iter pene deserui et in communes opiniones labi me permisi, tanta tamen fuit celi benignitas tantusque tue reve-rentie respectus ut, multis vi retinentibus cursumque turbantibus, quibus obsistere vix quisquam valeret, tardari potuerim sed nequa-quam detineri quin solitum iter ageretn. crebro autem imploravi 10 absens subsidia tua, pater, quibus hec noxia retinacula dissolverem, ut qui viribus et presentia adiuvare non poteras, absens litteris et monitionibus hortareris. in quo quidem, si pateris et benignus W veniam das, paulum de te querar quod totiens obnixe rogatus, tot repetitis litteris fatigatus, nunquam dedisti quod legerem, occu-15 pationes tue pro republica, quas nec prete rmitti debere arbitror cum patria postulet, nimium michi adverse sunt; sed et his ali-quando vacuus es; id michi otii dede. nullus dies sudandus, nulla nox tibi vigilanda est. disputationem de virtute, qualem crebro in conventu presentium habere soles, litteris adhibe. copiosus ex 20 hoc michi liber erit abundansque doctrina(b>, cui nulla prestet anti-quitas. quod si memineris quam crebro ad te venire, cum pre-sens essem, quam avide te audire W vocesque tuas reponere suetus sim, atque ex hoc existimaveris quantum michi ex carentia harum delectationum desiderii advenerit postquam abii, affectibus meis 25 placidus consules, nec patieris diutius hac me expectatione la-borare. vale, vir celeberrime et pater optime. Padue, .xviii. augusti 1391. nella via dell* errore. Laonde lo prega di non dimenticarlo e di ricambiare le sue frequenti lettere con qualche ammonimento che lo indirizzi alla virtù. (a) G in marg, : «benignimi in CP«. (b) P doctrine (c) Codd. tu audire (d) P idibus augusti