156 EPISTOLARIO Lo mandi piuttosto a Padova : aria sana, buon trattamento, e, senza donne, massima cura. Padova, 30 ottobre 139$. Gli invia senza indugio una risposta, affinchè non venga tacciato di dimenticanza. Dimostra l’infondatezza. di tale lagnanza, adducendo la frequenza ed il numero delle lettere che gli ha scritte. Torna a lamentare l’epidemia che infuria nell’Istria; omnibus horis imminet, puer subiaceat, instantissime te oro atque obtestor ut transmitti eum ad me iubeas. hic sanus est aer, sana regio, decentia omnia, curabitur et, in domo cui nulla sit mulier, summa diligentia. vale (l>. Padue, .xvn. kal. novembris . [B, c. 5; C, c. 254; R, c. 8ob; G. c. 134]. Hodie litteras a te habui ; hodie reddo, ne me posthac parum diligentem arguas, uti nunc facis. instituisti mecum querelam -gravem, quod, qui alios neglecti officii accusare soleam, ipse nunc 10 accusandus sim, imo vero damnandus, quasi ex longinqua diutur-naque(d) absentia non modo scribendi studium sed et amicitiam, quod plerique solent, abiecerim. in qua re, utcunque me alii arguant, tu certe id non potes, si modo, quando aliud nequeo, id officium meum est, et amicum diligere et crebras litteras dare. 15 nam de affectu quidem nunc taceo W, quoniam neque sufficienter explicare neque honeste possem tecum dicere, qui dudum me nosti, quasi viderer de iudicio tuo dubitare, de litteris autem quid est quod me accuses (f>, qui nunqua'm dedisti epistolam quin protinus reddiderim te) parem, imo vero et cessantem te frequentissime pro- 20 vocaverim ? si litteras meas observas, quod ego diligenter de tuis facio, iam debet penes te esse tanta illarum copia, ut non modo in mulierum tuarum pensa sed et, ut Persius ait (0, in scombros et thus abundet. duas ante hos dies ad te dedi, quarum neutram, ut michi videtur, accepisti. in utraque