I. P. P. Vergerio a Monte da Siena <*>. [B, c. 26; P, c. 23 b; C, c. 268 b; Gu, n. 7]. Omnium facile disertissimo viro domino Monte de Senis S in Insula ceu patri karissimoW. Indulgentiori cura solent artifices novi, cum primum arti se cuipiam dederint, que ad artis sue pertineant rudimenta per-quirere quam dum in ea desudaverint et assuetudine fuerint confricati. tunc enim aut disciplinam nacti aut fastidio^) territi a sua 10 curiosi tate desistunt, quam prius errandi metu et ardore novo discendi indefesse tractaverant. consimilique modo et eadem causa infantes ac pueri omnia visendi, omnia audiendi cupidi magis sunt quam ad virilem etatem usque provecti : illis enim tanquam noviter in lucem editis omnia nova sunt, que alii propter consuetudinem 15 audire et videre parcius appetunt. idem nunc michi accidisse sentio; nuper enim nescio