DI PIER PAOLO VERGERIO 55 recte positum est fovendumW. quanta est, Deus, bonitatis exi-stimatio quantaque dignitas! quam cito enim virum quenpiam bo-num iudicaverimus, protinus etiam mali b) diligimus volumusque familiares et domestici fieri, hec primo michi aditum ad bene-5 volentiam tuam W dedit; deinde conversationem, que inter patrem et filium, preceptorem et discipulum est W, et si quid amplius nexus esse potest, addidit; nunc vero etiam audaciam prebct, imo cogit, ut cum multa fiducia absens ad te scribam. exinde autem, cum animadverto qui vir litteris et doctrina sis, in quem totus orbis io intendat, quem omnes mirentur, quem celeberrimum fama pre-dicet, quo pacto audere possum claritatem tuam insulsis et in-compositis litteris meis tentare? adeundum quidem talem virum existimo, non quotidianis sermonibus, non inadvertenter erumpcn-tibus M vocibus, sed eisdem et non aliis quibus divina oracula peti 15 solent. eapropter verecundus abstineo et satius esse iudico silentio quam inconditis sermonibus tecum agere. in hac tarnen pugna verecundie fortassis non indebite et filialis devotionis, vincit cari-tatis aflectio et suadet, impellit, ac cogit ut et voce presens et litteris absens loquar. accipe igitur statum meurn. valeo, sospes 20 sum, niellilo prosperiore fortuna, sed letiore quietioreque in dies animo, dum quotidie noxiis passionibus meis detrahi et salubribus boni aliquid addi sentio. curo multo studio ut litteratus sim, sed magis ut bonus et liber. hoc enim recte sentire, illud recte vivere W facit. quibus studiis meis multum detrattimi video post-25 quam a te discessi, ubi enim parem tibi preceptorem inveniam ? ubi tam fervidedocentem tramque fideliter admonentem ? stant nichilominus fixa cordi documenta tua, que, dum aderam, a te habui. tuis regulis tuisque artibus vivo, per quas de die in diem proficere me in melius cerno, sed aliquando ob tui carentiam 30 tardior sum et, retinentibus multis, nequeo ceptum cursum servare, quapropter, si pristinus amor manet, et absentem admone et, si ex laboribus tuis captare tibi otium potes, scribe aliquid quod com-ponat animum, quod errantem corrigat et ad bene sancteque viven- ma ne Io trattiene la coscienza della pochezza propria e della grandezza di lui. Ecco intanto le sue notizie : buona la salute, la sorte non tanto, ma l’animo è tranquillo. Attende agli studi, c più al miglioramento dello spirito, pur sentendo quanto grave gli sta il non aver più la guida del Salutati, da cui sarebbe felice di ricevere una parola di conforto. (a) PG in marg. faciendum (b) PG male (c) P benevolentlam tunc dedit (d) P om. est (e) P irrumpentibus (f) Codd. hec enim recte (g) Combi corr. illud recte dicere (h) G feliciter (I) G reverentiam