DI PIER PAOLO VERGERIO 57 presentes coeundo, convivendo conversandoque fit, inter absentes autem alterum alteri scribendo et fidelibus litteris colloquendo. inter hec igitur officia primum pro tempore vacuum nobis est. neque enim tu meo, qui plenus es rerum et glorie, beneficio in-5 diges; neque ego nunc tuo, qui quantum michi sat est habeo ha-beoque quantum quietum me et contentum efficit. si tamen; ne res tuas(i) repelli credas; necessitas urgeret, viam ad liberal itatis tue presidia notam habeo. reliquum itaque amicitie officium prosequendum est suumque ei non(b) indebite morem dandum. corain io confabulari et voce dicere utriusque absentia prohibet: quod non scribamus, non colloquamur absentes, nulla poterit prohibere distantia. primum autem michi dicendum; quo plurimum pluri-mumque delector; est, quod possum vere dicere, quanticunque tu amicitiam meam facias, Peregrini benivolus et, si virtus mea pa-15 tiatur, amicus sum. magna siquidem voluptas est michi et singu-lare donum, cum in alicuius clari viri quanvis fortassis immeritus benivolentiam acceptor, nulloque alio argumento de me michi bo-nam spem facio quam quod ab his iudiciis hominum laudatum di-lectumque me scio, inter precipuos autem huiusmodi viros tu unus 20 es quem iudicem, amatorem correctoremque rerum mearum esse volo, animum tibi do, claustra resera, scrutare affectus eflugiaW, ingere, corrige, componatur ut iubes, « artificemque tuo », ut est apud Persium, «ducat sub pollice vultum»(l). insuper, ne quid de particularibus conditionibus meis te lateat, sum Padue, sanus, 25 studiis meis intentus, eodem semper tenore fortune, sed maiore continue (d> et liberiore animo, dum bonorum doctorumque virorum monitis et exemplis adiutus in virtute cresco et me quotidie maior meliorque fio. tu conspicuum et livori patentem apud tuos locum habes, ubi quantum claritatis, tantum laboris et oneris nactus es. 30 sed sic, ut integre nosti, faciendum est. nulla invidia, nullus labor nullumque denique pondus est pro republica recusandum. oblo-quatur invidia, instent labores, gravent pondera: semper patria manu et consilio adiuvanda est. non minimum autem, ut vides, illius (a) B nec res tuas (b) P suumque si non (c) Codd. scrutare affectus, effuga Il S abb ad ini corr. come sopra. (d) P maiore continuo et (1) A. Pers. Satyr. V, 40. Pier Paolo Vergerio. 4* Or di questi il primo non può aver luogo fra loro due, e quindi rimane di soddisfare al secondo, riparando all’assenza col commercio epistolare. Esser amico di Pellegrino è per lui motivo di somma gioia, fiacchi niuna cosa o incoraggia più che il sapersi stimato da uomini egregi. A lui palesa IV nimo suo; Pellegrino lo scruti e corregga. Gli dà buone notizie del proprio stato a Padova ; e lo conforta a dar tutto se stesso in firò del comune Bo-ognese, che è tutto rivolto