DI PIER PAOLO VERGERIO 359 nobilissimam, parentes inclitos ceteraque id genus omitto, tum quia multis communia sunt, tum quia aliena potius laus dici potest, quanta in eo liberalitas, constantia, fides, integritas, religio, modestia, sanctitas, animi magnitudo, omnium artium et maximarum rerum 5 sciential haec siquidem, si quem praestantissimum nacta scriptorem fuerint, quantum implere volumen potuerint! cernis summum va-tem Homerum quam immensum optimorum versuum numerum edere, priusquam fabulosum ilium absolvat semideum, quem sibi laudandum assumpserat, iracundum, libidinosum, cruentum, saevum, io populatorem et ad urbium stragem natum hominem, quid factu-rum censemus poetam sapientissimum in re vera et virtute solida? haec dum mecum ignarus homuncio reputo, tacendum mihi statuo, ne et ingenii imbecillitatem patefaciam, et quem dedicari memoriae cupis, oblivionis involvam tenebris. omnes enim, quae ab inerti ac 15 vulgari scriptore dicuntur, uti scopulum reformidant, vitant, abiciunt. quidni? cum in eo et grandia quoque iaceant, magnifica depriman-tur, clara delitescant, sua via exasperentur? quod si eadem virum ingenio, doctrina et exercitatione praeditum nacta fuerint, tum sua di-gnitate tum dicentis splendore illustrata ita lectorem alliciunt, ut de-20 fatigari quidem, non autem satiari possit. sed quid ego dissimulo aut ulla tecum « circuitione utor »?W te vocat iste labor, qui omni doctrinarum genere et liberalissimis artibus ornatus ipsam praecipue vim dicendi tuo iuri vindicas, et ita vindicas, ut ad orandum maxime natus aptusque pernoscare. accedit praeterea singularis auctoritas 25 et optima eloquentiae comes fides. quibus rebus instructus cum divinum Manuelem tibi illustrandum desumpseris, effectum iri va-ticinor ut caelestes eius virtutes, quae per se magno cultu ac vene-ratione visentur, accumulatiore quadam voluptate, quod a te de-scriptae fuerint, legentur et amabuntur. ad collocatum in Olympia 30 famosissimum illud Iovis simulacrum undique visendi studio con-currebatur, non minus quia Phidiae manibus fabricatum ferebaturW, quam quod eius nomine expressum erat, qui 7taxi)p àvSptòv te 0ewv vocabatur. il casato nobilissimo, ed altri pregi affini, furono somme in Crisolora le virtù dell’ animo e la scienza. Ora se Omero dedicò si lungo poema ad Achille, eroe leggendario e tacciato di brutte gualità, che cosa farà un poeta sapiente per un uomo veramente virtuoso? Egli però è uomo dappoco, nè ha le forze che il tèma richiede. La sua parola inefficace, anziché illustrarlo, lo oscurerebbe. Ritiene invece che il V., fornito di tanta dottrina, eleganza ed autorità, sia chiamato a celebrar il divino Manuele, aggiungendo cosi al culto delle di lui virtù il diletto che promana dall’arte ; (1) Ter. Andria, I, n, 61: «nil dr- Val. Max. Fact, et diet. mm. Ill, « cumitione usus es». vu, ext. 4. (2) Pausan. Dcscr. Graeciae, V, xi; (3) Hom. Iliad. IV, 68.