DI PIER PAOLO VERGERIO bui, paterne caritatis certissimum signum. per quam, ut pre-sentem solebas, sic absentem admones, et doces quid michi iam bifurcatum iter ingresso faciundum sit, ut, si curvam et precipitem viam incautus cepi, pedem retraham, sin rectam et securam, fortior 5 ceptam prosequar; idque tam mature facis quam gravitati tue conveniens est, sed non tam dilucide quam michi necesse M est. ad componendam enim totam vitam meam, que cum etate tum mo-ribus huius seculi nimium dispersa est, unicum Socratis preceptum adhibes, scilicet, ut talis esse curem qualis videri velim. et ne io id quidem sufficere arbitratus propter plurimos qui et mali esse et peiores videri student, completissimum subdis, ut scilicet me perfectum christiane religionis professorem exhiberem. horum pre-ceptorum primum michi ambiguum est. cum enim iusseris ut curare debeam talis esse qualis videri volo, protinus abs te queram 15 qualis debeam videri velie, tu, nisi me ceteros fallere iubeas, re-spondebis, qualis es. curabo itaque secundum hanc doctrinam talis esse qualis sum, ncque ad ulteriora procedam : quod nec tu suadeas nec ego facere id velim. atque, ut bonam de me tibi spem facias, scito me hunc in virtute gradum iam captasse, ut minime michi 20 cure sit qualis videar. ut bonus sim studeo ; qualis ceteris videar, ipsi iudicent. etsi enim quibusdam videatur aut insolentis aut om-nino demissi animi esse non curare quid de se alii sentiant, michi tamen, qui hoc extrinsecum homini reputo nichilque ad virtutem conferre, omnino existimo pretermittendum. et id non ab inso-25 lenti, sed forti et magno animo provenire iudico. precipe itaque qualis esse debeam ; qualis videar, aliorum cura sit. secundum au-tem monimentum, quo me vis integrum religionis christiane obser-vatorem fieri, plenum existimo, propterea quod sancta religio cum veritate doctrine exactissimam honestatis normam teneat, neque 30 ullo potiori argumento quam ex honestate religionis fides nostra probari possit. quod quanquam michi sufficere debeat, quia tamen non piene scio quo pacto huius religionis perfectus cultor esse possim, planiora documenta requiro(b). quid enim michi creden-dum sit, satis scio: quid faciendum, nondum satis, neque ego ad 35 te ut ad theologum, qui tamen in eo negotio non mediocris es, (a) P necessarie (b) Codd. perqairo Pier Paolo Verger io, 5 affettuosa e saggia contenente due gravi precetti: l'uiio, il socratico, di essere qual desidera parere, l’altro di affidarsi alla religione cristiana. Ma il primo non è chiaro, perchè egli non si cura quale possa parere agli altri, vuole bensì esser buono; e in ciò desidera maggiori chiarimenti. Quanto alla religione, il credere pienamente ai suoi dogmi non gli basta.