DI PIER PAOLO VERGERIO 495 ratione assequi mihi licuerit. Elegantissimum ergo Oratorem si heic aut tenebrosum aut caespitantem quandoque sentias, ne viro illo doc-tissimo, sed furciferis iis Librariis tribuito, qui quae minus intelligunt, pejus describunt. Malui ergo non pauca, ut erant, incomposita relin-' 5 quere, quam nimis audaci conjectura restituere & expurgare, ne Lee tores dum Vergeriana se legere putant, mea forte unice legant. Haec sane qualiacumque sint, habere praestat, quam nulla. Ab edenda Ora-tione de laudibus Divi Hieronymi, quae in eodem Codice legitur, abstinui, tum quod nulla ex parte ad institutum meum spectet, tum etiam quod io nihil nisi vulgaria, eaque ne a fabulis quidem immunia, exhibeat: Atque ex his paucis intelligere iam possis, quam non immerito celeberrimus vir Guarinus Veronensis in Epistola, cujus laciniam protulit Clariss. Mabillonius pag. 18. hin. Ital. in haec verba scripserit, de Manuelis Chry-solorae Epitaphio loquens: Quod e Constantia vir gravissimus, & in omni 15 liter arum genere eruditissimus vir, Petrus Paulus Vergerius ad me misit ab eodem, ut arbitror, confectum (’). En quanti vel tum fieret ingenium ac eruditio Vergerii. (1) Cf. l’epist. CXXXVI, p. 357, nota.