DI PIER PAOLO VERGERIO M1 « LXI. P. P. Vergerio a Giovanni da Bologna M W. [B, c. 4B; C, c. 258B; R, c. 78; G, c. 131 b; V, 3330, c. 129B]. Difficili atque adeo egro animo sum iandudum, ut nequeam ipsi michi usquequaque temperare; ita me urget patrie ca-lamitas et rerum nostrarum gravis status, scio enim carissimo-rum parentum, strictissimorum agnatorum, dulcissimorum sodalium atque amicorum salutem vitamque ex presenti celorum intemperie incertas esse; scio te, qui es michi luce carior, eisdem casibus ac 10 periculis obnoxium esse, nec, quando ad quenquam ex vobis scribo, satis scio viventemne an mortuum interpellem