DI PIER PAOLO VERGERIO 409 arduitas; innitemur tamen pro rerum magnitudine brevitati. ipse edam W dabis veniam, qui et causam attulisti, nos evocando in tam amplum nec piane pervium campum certaminis. itaque providen-tia, ut ab ea, quoniam dignior, exordiamur, pars est prudentie, cuius 5 prudentie tres esse partes perhibentur W. lie sunt: memoria, intel-ligentia, providentia. per memoriam preterita reminiscimur; per intelligentiam presentía perspicimus; per providentiam futura pro-videmus. quid igitur est providentia, iam liquet, est enim ratio que res futuras digerit in suos fines, quanquam autem Deo sint 10 cunta presentía, non ideo non est in eo providentia futurorum. licet enim illa, prout in Deo sunt, per ydeam et per noticiara ei presentía semper maneant, que et eterna cum eo sunt ; ut in se ipsis tamen considerantur, non eterna sed temporalia sunt. quo fit ut nonnulla preterita dicamus, quod iam abierunt; alíqua presentía, 15 quod nunc instant ; quedam futura, quod, ut non sint modo, quan-doque tamen « celi sub axem ventura suntM», ut ait Maro*1), at quid sibi velit quod nunc dixi, futura semper in Deo esse per ydeam atque noticiam, queris. idea quippe grece forma seu ratio est. sicut igitur in architecti mente forma est edificii, cuius ad instar forme 20 conficit edifitium, sic in summo omnium Opifice ydee, id est ra-tiones seu forme, sunt omnium, atque pariter in eo est omnium noticia, qua etiam contingentia cognoscit. non quidem, ut cognoscunt homines, successive, quemadmodum producuntur, at simul omnia complectitur sua cognitio, que, tanquam simplicissima et ab omni 25 concretione semota, non tempore sed eternitate et infinítate men-suratur. que si, quandocunque fiunt, non uti per huiusmodi noticiam aut per ydeam sunt in Deo, sed in se consideremus, ea (ut iam dixi) futura dicimus ante quam fiant, horumque rationem, qua suo tempore prodeunt et qua in suos fines diriguntur, in Deo sitam, 30 dicimus providentiam. nec verendum ex eo libertatem arbitrii seta) M enim (b) Codd. instent (c) Codd. sint (1) La triplice divisione proviene sotto dallo Zabarella e cioè che la pruda Cic. De invent. II, Lili, 160, ma denza è « ratio ordinis rerum in finem ». pare che lo Zabarella l’abbia presa da Cf. Aristot. Eth. Nicom. 1140 a 2 $-¡>30. s. Thom. de Aquino, Summa theol. I, (2) Verg. Am. VI, 789-90: quaest. XXII, art. 1, giacché vi si legge o,«,,, et omni, luli pure il luogo aristotelico citato più Progenies magnum cacli ventura sub axem. Pier Paolo Vergerti. 26* La previdenza e una parte della prudenza, la quale si divide in memoria, percezione, previdenza ; e questa dirige le cose future ai loro fini. Or se bene tutte le cose sono presenti a Dio, ed Egli ab aeterno è prescio per nozione delle future; le cose, considerate in sè, non sono eterne, ma temporali, siccome noi le distinguiamo in passate, presenti, e future. lì le cose future sono ab aeterno in Dio per nozione, com’è nella mente d’un architetto la forma d’un edilizio ch’egli costruisce nella somiglianza d’essa. Però, la scienza di Dio non è, come la nostra, successiva, ma abbraccia le cose, anche le contingenti, tutte insieme ab aeterno, e fuori del processo temporale. Le quali cose, considerate in se, e innanzi che nascano, noi le chiamiamo future; e la ragione del loro venir in esse, che c posta in Dio, la chiamiamo previdenza. La prescienza di Dio non toglie il