DI PIER PAOLO VERGERIO 401 dissidere nos in ea re que negligi non posset, quia non tenuis, nec sine culpa nesciri, quia non raro accidat sed heu! nimium frequenter. qua in re video partem alteram ita michi persuasam ut non facile cessurus sim; tibi reliquam ita probari ut non sat habeas ita sentire 5 nisi et aliter opinantes convincas errore falli et a ventate esse avios. hec autem recogitans in bicipite me videbam. ut insiderem <*) proposito, etsi id oporteret contenderem vel tecum, suadebat veritas, dehortabatur amicicia. ea tamen- continuo cessit ventati, nimi-rum: non enim tantum amicicie sed omnibus utcunque pretiosis 10 aut caris anteponenda est veritas. qua etiam ipsa^ continetur amicicia, que nec iniri sine veritate nec propagari augerive nec con-servari et firma esse potest. sed ncque leditur amicicia contentione modesta; excitatur potius et, tanquam ignis fol(l)ibus et flatu splen-didior, nutrimento autem admoto grandior fit, sic amicicia dispu-15 tatione, qua non de amico queritur victoria, sed cum amico exqui-ritur inter ambigua, quid decorum aut turpe, quid eligendum fugiendumve, quid laude, quid obiurgatione dignum sit. ita igitur ut accidat nobis alterna concertacione, taciturnitatem repudio, subeo contencionem. quoniam vero qui disputant, ut hi se intelligant, et 20 vocabulis conveniant necesse est - alioquin nec sibi profectui, nec apud eos qui audient futuri erunt honori, sed risui et contemptui, non secus ac si Grecus ignarus latini sermonis cum Latino disputet pariter ignaro greci: quis enim hos non subsannet et rideat? - ideo ne id committere nos contingat, conveniamus primum de vocabulo, 25 quod quid nominis terminorum dicitur apud logicum(l). quan-quam enim tu et ego Latini simus, tamen et inter Latinos videmus nomina variari et, ut alia transeamus, hoc ipsum de quo agimus quam multiplex, quaniW varium. nosti porro quod, quam supra dixi pestilentiam, quam et ipsam pestem solemus dicere, eandem 30 alii dicunt luem, nonnulli cladem, alii contagium, inguina-riam, plerique(d) medici epidemiam, quasi superadvenientem; nani epidimon grece advena; aliisque vocabulis alii prò varia consuetudine regionum et gentium. quid tamen hoc attinet investi- (a) M insidere (b) M iam (c) M sed (d) M1 aliqui (1) Aristot. Analyt. post. II, cap. x, 93 b: «¿ptojiò«;. . . Xóyo? tou tì oyj-« (¿alvei tò 6vo[lol : ». Pier Paolo Vergerio. 26 perchè intorno a si grave questione, è fermamente convinto essere vera l’opinione dall’amico combattuta. Si trovò dapprima in forse tra la verità e l’amicizia, ma qi està cedette a quella, giacché senza la verità non vi può essere salda amicizia, laddove questa risplende di più, ove sia vivificata da una disputa non contenziosa intorno a siffatti argomenti. Innanzi tutto, fa d’uopo in una disputa che i contendenti s’intendano sul significato dei termini adoperati. Lasciando ai grammatici il compito di dilucidare i vocaboli con i quali, secondo l’uso delle varie regioni, si denota la peste,