44¿ SCRITTI VARI Mors prorsus, nam facile eligerem timere, si modo nunquam morerer. Tu ergo ex illis es, qui optarent in sempiternis cruciatibus esse, dum semper viverent ? W Minime, nam, etsi nunc, dum michi nichil egri W sentio in 5 corpore, omnia prope viderentur ferenda dum non morerer, memini tarnen aut acutam febrem aut gravem aliquem dolorem passus noluisse, si daretur optio, semper in ea conditione esse. Tune pluris corporis quam animi cruciatum extimas , qui cum dolore corporis vivere perpetuo nolis, cum metu autem mortis 10 sempiterno, tam magno malo, hoc ipsum non refugias ? Hoc ego, si dixi, non sentio. sed, quemad inodum michi nunc liberum est timere, quoniam et cogitare liberum est; dum enim non cogito, nichil timeo; hoc pacto conditionem admitterem. Sed heus ! tu, qui mortem maius extimas malum quam mortis 15 metum, parum michi videris habere fidei Ciceroni, qui in Tu-sculanis mortem asserii non modo non esse malum sed etiam bonum W, an quicquam est malum preter ignorantiam et erro-rem ?____. Ego vero cupio nunquam de ea re cogitare. 20 Recte quidem, si modo possisi, sed humani casus et nature nostre conditio non facile te diu sinent mortis immemorem esse, nam que domus, quod tectum, quis denique locus diu funere vacat? hic morbo victus perit; ille senio, quod et ipsum(f) morbus est, ut ille ait(2>, extinguitur; alter gladio aut vi quadam rapitur: ita 25 mille sunt moriendi vie. igitur, nisi piane lapidei sumus, cum necessarium nostrum quenpiam aut agnatum aut amicum soda-lemve aut etiam extraneum quenlibet hominem (s).... (a) G víveres (b) G aegre (c) Bì extimas G aestimas (d) Dopo errorem lacuna segnata in B3 (e) G possim (f) Codd. que et ipsa (g) G annota nel mar# : « reliqua in antiquo codice dtsiderantur «. (1) Cic. Tu sc. I, passim. (2) Terent. Pborm. IV, i, 9.