342 EPISTOLARIO puero genitalia precidimi, atque impotentes ferrum manu gerere, eas partes turpiter lacérant, et denuo puerum tegunt, qui cito et dolore et multo sanguinis fluxu extinctus est. illi vero, vel stridore infantis vel natura ipsa monente, tam tetri sibi facinoris conscii, latere cupientes, in clibanum, qui domi adiacebat, se immittunt, 5 idoneas latebras arbitrati, ubi etiam ludi gratia se solebant in-terdum occulere, atque ita ex longiore mora, ut par est existimare, in somnum solvuntur(a). redit sub hec mater, et studio rei fami-liaris et materna pietate revocata, quatenus et curaret natos et, quod imminere previderat, panis defectum repararet. itaque cum 10 infantem tacentem reperisset, sopitum rata, nichil ultra de pueris® sollicita extitit, sed protinus contractis fomentis, que subitum ignem exalare atque alere possent, furnum succendit, tempus, quo foris restiterat, domestica satagens sedulitate repensare, illi somno for-tasse aut fumo obruti, nequivere matri alioquin festinanti nichilque 15 tale metuenti indicium de se facere. ea vero, cum iam omnia parasset velletque aream, in quam erat panis immittendus, purgare, primo nidorem(c) mirata est, qui nares eius insolite feriebat. deinde, cum ambusta puerorum corpora videret, subito dolore consternata pene exanimis stetit, ac demum per signa certior effecta illa esse 20 suorum membra natorum, seu malum animo presagiens, illique, quem unum superesse credebat, magis iam timens, sive se super ilio consolatura, ad pueri lectulum velut amens accurrit, quem et ipsum W extinctum cum reperisset atque ita lacerum(f), magnitudine doloris vieta aliquandiu sine voce ac lacrymis fuit, demum vero, 25 viribus resumptis, cum iam erumpere dolorem necesse esset, undi-que fletui ac lamentis frena relaxat, atque coactos natos omnes in locum unum seque super(") eos miserabiliter plangit. interea accurrit vicinia, ut rure sparsim habitabant , magnis vocibus mu-lieris excita(i); advenit et pater subito quodam instinctu motus, nam 30 nichil audisse se fatetur, ut aiunt. qui cum vidisset miserabile natorum spectaculum, remque, ut narrabatur, audisset, sive ex dolore nimio W in furorem conversus, sive non carere culpa matrem arbi- (a) B G solvunt (b) C G puero (c) C odorem primum (d) C G superare (e) BG et quem et ipsum (f) C atque ita locorum (g) BGsesesuper (h) C habitat (i) B G exeiti (k) C om. nimio