DI PIER PAOLO VERGERIO 179 eaque superflue repetunt que inutiliter iam dicta sunt, quamobrem, ut utrunque fugiendum est, ita et id magnopere curandum, ut non vulgaris sed moderati hominis sit sermo noster, non quoti-dianus sed solemnis atque festivus, et qui in publicum prodire non 5 formidet, quique, dum unicuique proximus et facilis ut assequi possit videatur, a nemine certe vel paucis pertingiW queat. lenem autem et planam orationem admonui, propterea quod communior omnibus et rebus sit et temporibus, quanvis et in ilio vehemen-tiore M dicendi genere, ubi W maior eloquentie vis appareat, non 10 inutile sit exerceri, per quod cause in iudiciis aguntur. sed hie mos apud nostros plane iam in desuetudinem concessit quando causas agitent, a quibus alienissima est orandi facultas, conscriptis namque tabellis, et conquisitis, ut quisque potuit, legibus, non ora-tionibus, controversie in foro diiudicantur. sed an satis sanus 15 sum, qui me brevibus litteris sperem dicendi facultatem traditurum? quod quidem neque spero neque in presens agito, verum hec generalia quedam precepta collegi, tibi quidem non inutilia futura, michi vero iocunda memoratu; cetera que ad artem spectent cum apud alios turn maxime apud eloquentie fontem Ciceronem invenies. 20 ante omnia tarnen meminisse W oportet, habere quidem naturam in rebus omnibus vim magnam sed in hoc negotio precipuam, ut michi quidem frustra laborare videatur, si cui (f) negata est ab natura facundia; contraque, quibus est hoc semen innatum, hi facile possint doctrina studioque clari fieri, ars namque multum, exercitatio 25 magis, natura preter cetera plurimum ad hanc rem confert<‘>. in qua tamen estte) ut bene de te speres; ut natura quidem omnia, que ad integrum hominem exigantur, dederit tibi, fortuna plurima, tute ipse ut perfectus evadas, nichil tibi remittas. hoc est de te iudi-cium meum, hec spes. vale. Padue W, .xvm. kalendas septem-30 bris 1396. (a) P contingi (b) G vehementer (c) P ubique (d) C quidem ego neque (e) B me meminisse ma me cancellato d’altra mano. (f) BG videatur ille cui (g) C in qua tantum est (h) G quidem viam que (i) B cancella nel testo Iustinopoli e mette nel marg. Padue C om. Padue P G Padue (1) Cf. M. Fab. Quint. Inst. Orai. II, xix: «Utrum plus eloquentiac «an ars an natura confert». E il discorso si sollevi dalla volgarità ; sia elegante e vivace. La semplicità è appropriata a tutte le circostanze, laddove la sublimità è riservata allo stile giudiziario, il quale, del resto, nelle presenti condizioni dei tribunali, ha ben poco campo di esercitarsi. Ma è pazzia trattar dell'oratoria in una lettera; gli bastino questi pochi precetti, che approfondirà, leggendo Cicerone. Senonchè, nell’eloquenza vale soprattutto la facoltà naturale ; alla quale aggiungendo l’esercizio, coi molti mezzi che gli offre la fortuna, Lodivico conseguirà lo scopo pienamente.