DI PIER PAOLO VERGERIO 35 dere desierint, nisi tepentes amoris faville crebrius excitentur, amicos se esse dediscant. quod de te non facile coniecturare possum, precor enim talem me tecum amicitiam sanxisse, que nec absentia aut quovis humano casu, imo nec ipsa possit morte deieri, quod autem 5 non sepius ad te scripsi, id segniciei mee imputa, tum etiam quia per plures dies hinc absens fui, dum Illiricos sinus patrie dulcore reviserem. hue vero veniens, multis circa studii nostri principium, velut in quibuscunque rebus accidit, occupationibus impeditus, vix michi suffeci. nunc tandem, pacatis aliquantulum studiis demoli-io tisque animis, proposueram crebrius tecum loqui et in litteris meis tecum non vulgariter fabulari. sed ecce aliud non leve dispendium omnem bonum animum removit ab otio; ita enim fit, ut eo ple-rumque ad deterius disponamur quod bonorum habituum, bonorutn, item studiorum causa esse debuerat; gravis videlicet ac atrocissima 15 pestis, que prius quidem hic paulatim serpere, nunc vero cepit acrius desevire. hec animum meum subvertit et ad diversa com-pulit, humano terrore discedere cupientem et suo honore manere vo-lentem. ad hoc compello te virum bonum; medicum et nostri tem-poris physicum abesse volo; quidnam arbitrandum sit tantarum 20 cladium, tot quotidie malorum nostro seculo ingruentium causam fore, quot et quanta vix unquam alio seculo accidisse credi possit. instant gravissime guerre, et undique circumstant proximo metus earum, fere sua radice peiores. que, etsi pestilentissime sint et innu-merabiles homines obruant, urbes[que] plurimas evertant, plerunque 25 tamen eis et vallorum robore et viribus et multitudine pugilum obviatur. huic autem atrocissimo malorum nullis viribus, nullo ingenio obsisti potest, quo minus quisque, quem sua sors tetigerit, irremediabili morbo depereat. si igitur hec a divina natura provenire dixeris, nostra scelera vindicante, tecum indubitate sentiam, 30 que seculum hoc, non plumbeum, sed terreum, fictile, imo are-nosum, et ad quodlibet nefas pronum, ulciscitur. quid ergo faciendum est? fugiendumne? fugiendum equidem a vite cupidis. al 1389 (cf. nota all’epist. XII). Dal-l’epist. XX sappiamo che il V. era a Capodistria nella primavera del 13 90; ed è lecito arguire che dopo il principio dell’anno accademico 1389-90 fosse costretto a tornare in patria a cagione della peste. Anche lo Zambeccari s’allontanò da Bologna recandosi a Faenza, Antonio però non sarà incorso in questo fallo; anzi la loro amicizia durerà eterna. Dichiara i motivi del suo silenzio, ora prolungato dal-Pinfierire della peste. Vorrebbe sapere da lui quale sia la causa delle innumerevoli sciagure e guerre che funestano la presente età. II morbo è ancora peggiore della guerra, giacché contro di esso ogni precauzione è inutile. Non sarebbe esso la vendetta di Dio che castiga il secolo peccaminoso? Chiede se sia onesto cercar rimedio nella fuga.