DI PIER PAOLO VERGERIO 173 memoriam complexi sunt, nisi pluris eos fortasse facimus, qui suo periculo pauca, quam qui alieno multa didicissent? et sane huius-cemodi studium nature potentiam exuperat, rapidissimumque tem-poris cursum, quod preterit W, vi sistit, imo vero retro flectit, cum 5 ea, que ante tot annos gesta sunt, in presens revocat totque secu-lorum egregia studia 0>) cognitioni hominum tanquam presentía sub-icit. vivere michi videor etatem illam cuius historias legimus, atque eo magis vivere, quod aliarum respectu sordeat etas nostra, si ve quod non nisi magne ampleque res tunc fierent