DI PIER PAOLO VERGERIO 37 et magistratus amplitudinem cum summa W gessisti moderatione, et privatus ita moderationem adhibuisti ut dignitatem tuam amplissime tuereris. neque enim supercilium magistratus W quanvis egregii de tua solita benignitate detrahere quicquam potuit, et tu post eum 5 depositum ita dignitatem servasti ut magis ex te accessisse illi splen-dorem quam tu inde sumpsisse videaris. itaque nescio ne magisw te illi mirentur an ament, quod in utroque propemodum equales eis occasiones prebuisti. ego vero qui vir esses, dum publicum munus ageres, non satis ipse dignoscere potui, quoniam paucis post io diebus quam hue accessi magistratum te deponere contigit. in ha-bitu vero privato qui sis, abunde michi, brevi licet tempore, perspe-ctus es. cuius conversatione sum ita affectus ut vix usquam maiore cum fructu, nusquam certe maiore cum voluptate esse potuissem. nam ut quotidianis tuis moribus gravitas plurima inerat, ita erat in 15 omni sermone festivitas eratque ex adverso, ut omnis sermo ma-turus, ita et modus gestusque in omni conversatione iocundus. sed et peritia litterarum tanta, ut de plurimis maximisque rebus docte et dicere et conferre posses W, tantumque Studium doctrinarum ut de nulla re malles quam de litteris disciplinisque conferre. quamo-20 brem non potui michi videri per hoc tempus a studiis abfuisse quando tali comite .participeque studiorum uti licuisset. hec autem efficiebant ut non esset michi molesta huius loci diuturnior mora, in quo, tametsi sum editus, semper tarnen vel exiguam molestissime ferre soleo. ab infantia enim inter studia litterarum enu-25 trito insuavis est michi omnis preterquam cum doctis hominibus W conversatio. itaque qua die hinc abiisti, ea mihi visus sum primum ipse venisse, unde et quam primum abire cupio, nam, ut te presente nulla poterai esse longior manendi mora, ita nec absente te ulla poterit satis videri brevis, vale(h). Iustinopoli. (a) Ra cura summa (b) Ra super alium magistratus (c) Bri R nesclo magis Ra ponere (d) R festivitas. ex (e) R possis (f) PMc. /15B in marg.: * Quartus codex habet molesta et bene ». B PR Ra molestia (g) R om. hominibus (h) B Bl PRa om. Vale R Vale Iustinopoli kalendis mails 1412 gli hanno procurati presso i Capo-distnani. Se a lui mancò l’occasione di conoscere l’opera del magistrato, uscito di carica pochi di dopo il suo ritorno in patria, ebbe però occasione di ammirarne il carattere, conversando seco lui ; sicché in tale compagnia una lunga dimora a Capodistria non gli riusciva molesta. Ora invece, partito il Soranzo, è impaziente di andarsene. Storia della Coltura cit., p. 258. Un zione di nofnio a Padova il 18 otto-suo nipote, Daniele di Moise Soranzo, bre 1394. A Remigio è diretta pure era presente con il Nostro ad una crea- l’epist. LXXVI.